Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.175 » Pag 267 - 268

1/2.175
267
268

267
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno nonodecimo sed et constantino
frater eius magno Imperatore anno sextodecimo. die septima mensis februarii
indictione septima neapoli. Certum est me bona filia quondam . . . . . . . . . .
drosu iugalibus una cum consensu petri viri mei: et abitatoribus in loco
qui vocatur . . . . . . . A presenti die promtissima voluntate Venundedi et tradidi
vobis iohanni et pitru hoc est iugales et abitatoribus in octaianum istius
territorii nostro. IDest integra una terra mea que vocatur cisminiana at sanctum
sossium at pischinule: una cum arboribus et cum introitum suum et
omnibus sivi pertinentibus: qui coheret sivi a duabus capitibus terra domini
stephanaci umilem presbiterum. et de uno latere coheret terra qui fuit romani.
et de alio latere coheret terra maria surrentina: qui mihi obvenit a
quondam petro primicerio et maria iugales pro morgincabtum meum quod
ipsi iugales dare debuerunt per chartula: Unde nihil mihi intus memoratas
quoherentias exinde aliquid remansit aut reserbavi nec in alienam
cuiusque persona quod absit commisit aut iam commicto potestatem: et A
presenti die et deinceps prenominata integra memorata terra mea qualiter per
memoratas coherentias circundat una cum arboribus et cum introitum suum et
omnibus sivi pertinentibus ut super legitur. a me vobis sint benundatum et
traditum in vestra vestrisque heredibus sint potestate queque exinde facere
volueritis semper liberam abeatis potestate. et neque a me memorata bona
cum consensu memorati petri viri mei neque a meis heredibus nec a nobis
personis summissis nullo tempore numquam vos memorato iohanne et memorata
pitru iugales aut heredibus vestris quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requesitione aut molestia ha nunc et imperpetuis temporibus.
Insuper et ab omni ommine omnique persona omni tempore ego et heredibus
meis vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus antestare et defensare debeamus:
propter quod accepi a vobis exinde in presentis in omnem decisione
seu deliberatione idest auri tari viginti: quia ita nobis vone voluntatis
placuit si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quovis modum
aut summissis personis tunc compono ego et heredibus meis vobis vestrisque
268
heredibus auri solidos triginta sex bythianteos et hec chartula venditionis
ut super legitur sit firma scripta per manus petri Curialis scribere
rogavi et testes ut subscriberent rogatus per memorata septima indictione +
Hoc signum + manus memorata bona cum consensu memorati petri
viri sui quod ego qui memoratos ab eam rogatus pro eis subscripsi et memorati
tali confessus percepisse +
+ ego leo filius domini gregorii rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et suprascripti tari confiteor percepisse +
+ ego sergius filius domini theodori rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et suprascripti tari confiteor percepisse +
+ ego anastasius filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascripti tari confiteor percepisse +
+ Ego petrus Curialis qui memoratos post subscriptionem testium Complevi
et absolvi per memorata septima indictione +
Torna all'inizio