71
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno Imperatore anno quinquagesimo
primo. sed et romano magno imperatore eius filio anno quartodecimo.
Die septima decima mensis magii indictione secunda neapoli: Disponere itaque
visus fuit quondam petrus filius quondam gregorii qui cognominabatur
papa per firmissimum suum dispositum quatenus post eius ovitum dare pro
eius anima de sua hereditate . . . . . . . . . . substantia quidem . . . . . . . . solidos
quatuor de tari ana quatuor tari per solidos per manibus . . . . . . . . quondam
domini iohanni prefecti et iohanni filio quondam domini gregorii prefecti et
si nominata . . . . . . . . . . . . . . . . re licentiam et potestatem haberemus nos
appreendere et venundare de nominata hereditate seu substantia tantas autem
unde ipsos solidos tollere baleremus et distribueremus illos pro eius
anima. et quia nominata coniux eius minime baluit nobis illos dare: nunc
autem combenit inter nos nominatis distributores una cum voluntate nominate
pitru honeste femine coniugi sue et vos videlicet domino sergio venerabili
igumeno monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casa picta
situm in viridario: et a presenti die promtissima voluntate venundedimus
et tradidimus vobis nominato domino sergio venerabili igumeno. IDest integra
portione nominati petri que sunt uncias tres et medietate de portione
anastasii quondam germani sui que est uncias una semis insimul de . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . posita vero in loco qui vocatur nonnaria
territorio plagiense una cum arboribus fructiferis vel infructiferis simul
cum introitum suum omnibusque sivi generaliter pertinentibus. quem bero
nominatas quatuor uncias et media que vobis a nunc venundedimus indivisas
reiacet cum reliqua una uncia semis quem detinet maria honesta femina
relicta nominati anastasii et cum alias tres uncias vestras quem empta
habetis a quidem gregorio et petro germanis exadelfis nominati petri
per firmissima chartula comparationis vestre. et cum alias tres uncias quidem
iohanni et gregorie germanis nominati gregorii et petri. Coherente
sivi insimul nominata terra hab uno latere et de uno capite terra nominati
72
sancti et venerabilis vestri monasterii. et ex alio latere et de alio capite
terra heredum quondam domini pictuli cognominatus mischinum sicuti
inter se termines finiuntur. De qua nihil nobis ex ipsas quatuor uncias et
media intus nominatas coherentias remansit aut reservavimus nec in alienam
personam commisimus potestatem: et ha nunc et deinceps a nobis
vobis sit venundatas et traditas in vestra posterisque vestris sint potestate
queque exinde facere volueritis: et neque a nobis nominato stephano et
iohanni distributores cum voluntate pitru neque a nostris heredibus neque
ab heredum nominati petri nullo tempore numquam vos nominatus dominus
sergius venerabilis igumenus aut posteris vestris nec nominatus sanctus
et venerabilis bester monasterius quod absit abeatis exinde aliquando quacumque
requisitionem aut molestia per nullum modum nec per summissis personis
ha nunc et in perpetuis temporibus. pro eo quod impresenti accepimus
a vobis exinde idest auri tari sex quos presens presenti distribuimus pro
anima nominati petri sicuti ipse disposuit in omnem decisione seu deliberationem.
Interea ego nominata pitru promitto vobis propter una chartula
concessionis quam nomini meo et nominati viri mei appreensimus a quidem
domino iohanni domini gratia eminentissimus consul et dux de hereditate
seu substantia nominati anastasii cognati mei ut quandoque vobis posterisque
vestris necessa fuerit tunc ego et heredes meis vobis posterisque vestris
illa hostendere et monstrare debeamus ad relegendum ubi vobis necessum
fuerit absque omni vestra amaricatione nulla vobis mittentes hoccansionem:
Quia ita inter nobis combenit: Si autem nos aut heredes nostris quovis
tempore contra hanc chartulam venditionis ut super legitur venire presumpserimus
per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus vobis
posterisque vestris nominatoque sancto et venerabili vestro monasterio auri
solidas duodecim bythianteos et hec chartula qualiter continet sit firma imperpetuum:
scripta per manus iohannis curialis pro indictione nominata secunda +
hoc signum + manus nominati iohanni distributore. signum + manus
nominate pitru honeste femine quod ego qui nominatos pro eis subscripsi
et nominati tari confessus percepisse +
+ [.......................] +
+ [..............................................................]
[......................................] +
73
+ [..............................................................]
[......................................] +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione nominata
secunda +
|