158
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno septimo. sed et niciphoro et constantino
magnis Imperatoribus anno quarto. Die vicesima sexta mensis magii
indictione decima neapoli: Certum est me iohannem filium quondam sergii et
quondam mariae honeste femine iugalium personarum. A presenti die promtissima
volumtate venundedi et tradidi vobis domino sergio venerabili igumeno
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus es in monasterio
beatorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario.
IDest integra modica terrula mea sita ad illu holibetum vestrum quod est
ad nonnaria territorio plagiense una cum holibis fructiferis vel infructiferis
simul cum introitum suum omnibusque. sivi generaliter pertinentibus. pertinente
vero mihi exinde sex uncias pro portione mea et alias sex uncias
exinde emptas habeo a quondam gregoria germana mea. Coherente sivi a
duobus lateribus et de duobus capitibus memoratum holibetum bestrum.
De qua nihil mihi intus memoratas coherentias aliquod remansit aut reservavi
nec in aliena persona commisi potestatem. Ita ut ha nunc et deinceps
memorata integra modica terrula mea sita bero ad ipsum holibetum
vestrum quod est ad nonnaria una cum holibis fructiferis vel infructiferis
simul cum introitum suum omnibusque. sivi pertinentibus. unde nihil mihi
exinde remansit aut reserbavi quatenus per memoratas coherentias vobis ea
insinuavi set in integro sicut superius legitur a me vobis sit venumdata
et tradita in vestra posterisque vestris sint potestatem quidquid exinde facere
volueritis semper liberam habeatis potestatem et neque a me memorato
iohanne neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memoratus
dominus sergius venerabilis igumenus aut posteris vestris quod absit
habeatis exinde aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum
modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus.
Insuper omni tempore ego et heredes meis vobis posterisque. vestris exinde
ab omnis homines omnique persona in omnibus antestare et defensare promittimus.
pro eo quod accepi a vobis exinde impresenti idest auri tari tres
insuper nomini meo et memorate genitrici meae scribere dignati estis in
159
sacro dypticos vestros in omnem decisione seu deliberationem. Quia ita inter
nobis combenit. Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc
chartulam venditionis ut super legitur venire presumserimus et minime adimpleverimus
hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus per quovis
modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque vestris
auri solidos sex bythianteos: et hec chartula qualiter continet firma permaneat
imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis scribere rogavi per
indictione memorata decima +
Hoc signum + manus memorati iohanni quod ego qui memoratos pro
eum subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ ego iohannes scriniarius rogatus a memorato iohanne testis subscripsi
et memorati tari traditos bidi +
+ ego stefanus filius domini aligerni monachi rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius idem domini iohannis rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
decima +
|