Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.146 » Pag 204 - 205

1/2.146
204
205

204
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno undecimo sed et constantino magno
Imperatore eius frater anno hoctabo die vicesima sexta mensis februarii
indictione quarta decima neapoli: Certum est nos aligerno filio quidem boniti
et anna hoc est iugales abitatores in miana: A presenti die venumdedimus
et tradidimus tibi gregorio ferrario filio quondam leoni ferrarii postmodum
vero monachi: Idest integra una petia de terra nostra que ponitur in
campo de miana una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus:
coherente sivi ab una parte orientis terra maria relicta quondam
andrea tallarico: et de alia parte parte occidentis coheret terra domin
sergii savignani: et de uno capite coheret terra sancte neapolitane ecclesie
sicuti inter se sepis exfinat: et de alio capite coheret terra monasterii sancte
patricie unde nihil nobis exinde aliquod remansit aut reserbavimus nec in
aliena persona commisimus potestate: set av odierna die et deinceps iamdictas
memoratas terras una cum arboribus et introitum suum et omnibus
sivi pertinentibus quatenus tibi illos per memorates coherenties insinuavimus
sicut superius legitur a nobis tibi sit venundatas et traditas in tua tuisque
heredibus sint potestate queque exinde facere volueritis liberam habeatis
potestate: et neque a nobis neque a nostris heredibus vel a nobis personis
summissis nullo tempore numquam tu aut heredes tuis quod absit abeatis
exinde quacumque requisitione aut molestia ha nunc et in perpetuis temporibus:
insuper omni tempore nos et heredes nostris exinde ab omni homine omnique
persona in omnibus tibi tuisque heredibus antestare et defensare debeamus
propter quod accepimus a te idest auri tari decem et septem
ut inter nobis combenit: Si autem nos aut heredes nostris aliter
fecerimus de his omnibus memoratis tunc componimus tibi tuisque heredibus
auri solidos biginti bythianteos et hec chartula sit firma scripta per
manus iohannis curialis per memorata indictione + hoc signum + manus
memorato aligerno et anna iugales quod ego pro eis subscripsi et memorati
tari confessus percepisse +
205
+ ego petrus filius domini iohannis rogatus a suprascripto iugales testi
subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse +
+ [..........................................................]
[..........................] +
Torna all'inizio