226
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno quartodecimo. sed et constantino
magno imperatore frater eius anno undecimo. et iohannem magno
imperatore sed et anno quarto. Die quarta decima mensis septembrii indictione
secunda neapoli: Certum est me stephanum filium quondam iohannis
de pumilianum foris arcora dudum aqueductus ego autem havitator istius
civitate neapoli. una cum voluntate ugualperga coniugi meae A presenti die
promtissima volumtate Venundedi et tradidi vobis leoni et stephano germani
filiis quondam sparani havitatoribus autem in eodem loco pumilianum.
IDest integra una petia de terra mea que vocatur pratosa posita vero in
memorato loco pumilianum una cum arvoribus et introitum suum omnibusque.
sivi generaliter pertinentibus. Pertinente vero mihi a memorato
genitore meo. Coherente sivi hab uno latere parte horientis terra vestra.
et ex alio latere parte hoccidentis terra iohanni sclavi. de uno capite parte
septemtrionis via publica. De alio capite parte meridiana terra monasterii
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario.
De qua nihil mihi intus memoratas coherentias aliquod remansit aut
reservavi nec in alienam personam commisi potestatem: Ita ut ha nunc et
deinceps memorata integra petia de terra mea que vocatur pratosa sita in
ipso loco pumilianum cum arvoribus et introitum suum omnibusque. sivi
pertinentibus. unde nihil mihi exinde remansit aut reservavi quatenus per
memoratas coherentias vobis ea insinuavi set in integro sicut superius legitur
a me vobis sit venumdata et tradita in vestra vestrisque. heredibus
sint potestatem queque exinde facere volueritis semper liberam habeatis potestatem.
et neque a me memorato stephano cum volumtate memorate
ugualperga coniugi meae neque a meis heredibus nullo tempore numquam
vos memoratus leo et stephano germanis aut heredes vestris quod absit
habeatis exinde aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum
modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper
omni tempore ego et heredes meis vobis vestrisque: heredibus exinde
ab omnis homines omnique persona in omnibus antestare et defensare promittimus.
227
pro eo quod impresenti accepi a vobis exinde idest auri solidos
quinquaginta bythianteos in cantum in omnem decisione seu deliberationem.
Quia ita inter nobis combenit: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore
contra hanc chartulam venditionis ut super legitur venire presumserimus
et minime atimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus vobis
vestrisque. heredibus auri solidos duodecim bythianteos. et hec chartula qualiter
continet sit firma imperpetuum. scripta per manus iohanni curiali per
indictione memorata secunda +
Hoc signum + manus memorati stephani cum volumtate memorate
ugualperga coniugi sue quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et memoratos
solidos confessus percepisse +
+ Ego iohannes Curialis rogatus a suprascriptos iugales testis subscripsi
et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego iohannes filius idem domini iohanni rogatus a suprascriptos
iugales testis subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego iohannes medicus rogatus a suprascriptos iugales testis subscripsi
et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
|