94
Christe fave opitale domine noster.
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno septimo decimo: sed et basilio
magno imperatore eius filio anno secundo: die tricesima mensis
nobembrii indictione quinta neapoli: Certum est me iohannem liverum postarium
cui supra nomen surrentinum cui nomen patris mei nescio: A presenti
die promptissima voluntatem hoffero et trado in salutifera chartula
Congregationis de ecclesia sancti petri principis apostolorum situm ad media.
Idest integra una terra mea arbustatam una cum intersicum suum
posita in loco qui nominatur planuria maiorem ad sanctum donatum de
quantum et quomodo comparatum abeo a quondam domina maru honesta
femina relicta autem quidem domini Iohannis cui supra nomen bascrani:
per chartulam comparationis memvranis scripta sicut autem ipsa chartula
mea continet et insimul coheret sivi memorata terra mea cum memoratum
suum intersicum ab uno latere a partem orientis. seu et de uno capite
a partem meridiei terra sancte neapolitane ecclesie sicuti inter se ter
definat termines et de alio latere a partem occidentis coheret terra heredum
domini gregorii tribuni brancatii sicuti inter se ibidem alios termines
exfinat. et ex alio capite a partem septentrionis coheret terra heredum
domini sergii qui nominatur de sicule sicuti inter se duos terminis exfinat:
unde nihil mihi exinde de memorata integra terra mea arbustatas . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . iam nominatum intersicum suum ut super legitur
simul et una cum arboribus fructiferis vel infructiferis. seu et una cum
introitum suum et omnibus sivi generaliter. et in integros pertinentibus ut
super legitur quatenus et per memoratas veros coherentias sicut autem
memorata chartula comparationis mee continet una cum omnia et in omnibus
sivi generaliter et in integros pertinentibus ut super legitur que
sit autem illos a die presentis offertum et traditum pro anima mea in memorata
salutifera chartula congregationis de memorata ecclesia sancti petri ad
abendum illos in sempiternum. pro autem mea commemorationem tam quam
95
si meis heredibus fuissent de semen meum creatis. et in eorum de memoratas
congregationes de memorata salutiferas chartulas de memorata ecclesia
sit in potestate quicquid exinde facere volueritis: set tantummodo omnis
frugum quem ibidem in memoratas integras terra mea ut super legitur
deus dederint de inferius et superius omnis annue in mea sit potestate cunctis
diebus vite mee: Set autem post vero meum transitum tunc omnia et
in omnibus revertantur et sit offertum et traditum in memorata salutifera
chartula congregationis de memorate ecclesie ad abendum illos in sempiternum
ut super legitur sine omnis minuitatem: set insuper et si quavis
temporem ipsius sacerdotes de memoratas congregationes de memoratas salutifiras
chartulas de memorata ecclesia hec autem memorata integra terra mea
ut super legitur cum omnibus sivi pertinentibus qualiter superius legitur illos
ad vendere abueris per quovis modum tunc autem illos nullis alias personas
extraneas eos vendere deveas per nullum modum. nisi tantum ad heredibus
propriis de memorata domina maru honesta femina relicta quidem memoratis
domini iohannis cui supra nomen bascrani qui fuerunt venditoris meis in pretium
ut autem memorata integras terra mea cum omnibus sivi pertinentibus
ut super legitur adpretiata fueris a christianissimis viris sicut autem memorata
chartula mea continet si eum emerent voluerint: et si autem illos emere
voluerint quavis de propriis heredibus de memorata domina maru honesta
femina relicta memoratis iohannis bascrani qualiter continet memorata chartula
per quovis modum tunc autem licentiam et potestatem abeas ipsius
sacerdotes qui dies noctuque. officium fecerint in memorata salutiferas
chartula de memoratas ecclesia illos vendere et dare cui voluerint. set autem
pretium quod exinde de memoratas integras terra mea cum omnibus
sivi pertinentibus ut super legitur tulerint per quovis modum. tunc autem
omni temporem ad bicem emmere deveas ipsis sacerdotes de memorata iam
nominata congregationem de memoratas salutifera chartula de memorata
ecclesia alia terra in memorata salutifera chartula de memorata ecclesia ad
abendum illos in sempiternum pro anima mea et mea autem commemoratione:
Insuper autem placuit mihi et si quavis temporem quavis homos exierit qui
hec autem omnibus memoratis quantum superius legitur illos hec omnia subtrahere
voluerit de sub potestatem de memoratas congregationis de memorata
salutifera chartula de memorata ecclesia per quovis modum aut per summissis
96
personis. tunc omni temporem licentiam et potestates abeas cunctis domniniis
de memorata vero ecclesia illos hec omnia ut super legitur adprehendere
et iterum cum integrum rebocaret in memorata salutiferas chartula de memorata
iam nominata ecclesia ad avendum illos in sempiternum pro anima
mea quia ita mihi placuit: Si quis autem contra hanc chartulam offertionis
ut super legitur venire presumpserit aut in aliquid offensi fueris per
quovis modum aut summissis personis tunc componat pars ipsius infidelis et
suis heredibus ad partes fides serbantis eiusque heredibus. Idest auri solidos
quinquaginta bythianteos in cantum: et chartula offertionis ut super
legitur sit firma scripta per manus iohanni scriptoris: discipulo domini gregorii
curialis et scriniarii scrivendo rogabi per memorata quinta indictione +
hoc signum + manus memoratis iohannis postarii cui supra nomen
surrentini cui nomen patris sui nescio ego qui memoratos ab eum rogatus
pro eum subscripsi +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius post subscriptionem testium et
memorati iohannis scriptoris discipuli mei manu mea propria Complevi et
absolvi die et indictione memorata quinta +
|