Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.91 » Pag 86 - 87

1/2.91
86
87

86
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno Imperatore anno quinquagesimo
secundo. sed et romano magno imperatore eius filio anno quintodecimo.
Die vicesimasexta mensis augusti indictione tertia neapoli: Horta est
itaque intentio inter me aligernum filium quondam domini athalarici. et vos
videlicet domino sergio venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii et
bachi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridario. De intentionem quem
inter nobis habuimus propter via quem queris habere ad casalem vestrum
qui vocatur lauritum positum vero in putheolim per duabus corrigias de
terras meas et per terre de ceteris hominibus et per caba quibus memorata
caba detinet capite in fundum vestrum et hab uno latere parte horientis
est terra mea et terra vestra. de alio latere parte hoccidentis similiter
terra mea et terra vestra et terra hominibus inde ipsum de putheolim.
quem bero memorata via est ad mensura de latitudine in omni loco
pedes nobem ad manum virile et ea per termines exegregastis a partes horientis
et hoccidentis. quibus ex ipsis terminis sunt in una ex ipse corrigie
meae terminis sex. et in ipsa alia corrigia mea sunt termines duos. De qua
dicebat pars vestra ut quem vos que antecessoribus vestris quem autoribus
vestris ad predictum casalem vestrum qui vocatur lauritum habuissetis memorata
via qualiter per memoratos termines et per ipsa mensura exegregastis ecce
per quadragintam annos. pars autem meam asserebat ut ita non esset set per
vestrum habuissetis via in eodem casalem vestrum. et dum multum exinde inter
nos intentio berteretur perreximus ibi ambas partes cum noviliores homines et
monstravimus vobis locum per vestrum unde ibi haberetis via et dum ipsis
noviliores homines viderunt ipsum locum pendulum dixerunt ut non baleret
inde carro ascendere aut descendere et tribuerunt nobis iudicium ut persona
de uno monacho vestro mihi prebere sacramentum dicentes mihi ut
quem vos que antecessoribus vestris quem autoribus vestris habuissetis ad
predictum casalem vestrum memorata via qualiter superius ea exegregastis
per ipsos termines et per ipsa mensura per quadragintam annos ego autem
87
ponere vobis exinde securitate: nunc autem in presenti recepi a persona
ipsius unius monachi vestri memoratum sacramentum et definivi exinde vobiscum
in omnibus. ut av odierna die neque a me memorato aligerno neque
a meis heredibus nullo tempore pro memorata via qualiter superius per
ipsos termines et per ipsa mensura exegregastis usque. ad predictum casalem
vestrum quod absit habeatis vos memorato domino sergio venerabili
igumeno aut posteris vestris nec memoratus sanctus et venerabilis bester monasterius
quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum nec
per summissis personis imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore ego
et heredes meis vobis posterisque vestris pro memorata via quantum per
meum vadit omnibus consortibus meis et eorum heredibus desuper tollere
promittimus nulla vobis mittentes hoccansionem. quia ita inter nobis iudicatum
est. Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc
chartulam securitatis ut super legitur venire presumserimus et in aliquid
offensi fuerimus per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus
vobis posterisque. vestrismemoratoque sancto et venerabili vestro monasterio
auri solidos trigintasex bythianteos et hec chartula qualiter continet
firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis scribere
rogavi per indictione memorata tertia +
hoc signum + manus memorati aligerni quod ego qui memoratos pro
eum subscripsi +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
tertia +
Torna all'inizio