Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.93 » Pag 90 - 91

1/2.93
90
91

90
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Romano magno Imperatore anno sextodecimo sed et basilio
magno imperatore eius filio anno primo: die vicesima mensis octobrii indictione
quarta neapoli: Definivi ego adelgisi langubardus filium quondam
domini lamberti langubardi benebentani: vobiscum denique stephano filio domini
leoni et pitru honesta femina filio domini campuli hoc est iugales: de
intentione quam inter nos abuimus propter campora una cum fundoras et
pischinis seu putea et cum arvoribus et introitas earum et omnibus eis generaliter
et in integro pertinentibus positi vero in loco qui nominatur amulianum.
Quod sunnominatiba campora: In primis campum qui nominatur de caucuursum
et campum qui nominatur castanietum una cum . . . . . . . terula in uno
coniunctum: seu et campum qui nominatur teborola quamque campum qui
nominatur pitrusum una cum ipsum fundum in uno coniunctum seu et alium
campum qui nominatur tebora. et alium campum qui nominatur kaballani.
et sex campora qui sunt in uno coniunta. primum campum qui nominatur
anellara una cum ipsa fundora coniunta. seu et alium campum qui nominatur
giniolo: et campum qui nominatur magene: et campum qui nominatur
cera donati seu et alium campum qui est iusta ecclesia distenta
sancti ianuarii et alium campum qui ponitur ibi ipsum at sanctum ianuarium
una cum ipsa fundora in uno coniunta: seu et alium campum qui
nominatur tursinianum et alium campum qui nominatur butrinianum. hec
autem memorata campora cum ipsa fundora sicuti ex omni parte termines
et signates exfinad insimul cum arvoribus et cum putea sua et pischinis et
cum introitas earum et omnibus eis generaliter et in integro pertinentibus
unde vos quesivimus dicendo pars mea adversus vos quia memorata fundora
et memorata campora nostra propria sunt et mihi pertinet a parti militie et
langubardorum. et ego una cum dominum lambertum germanum meum
illos tenuimus et dominavimus pro parti militie et langubardorum: pars
autem vestra dicebad ut non esset ita quod memorata fundora et memorata
campora ex ipsa fundora pertinentes propria vestra siad. set in memorata
fundoras et in memorata campora avemus medietate pro parti nostre militie.
91
et nos et memorato domino campulo socero et genitori nostro illos
dominavimus a parte militie. et vos una cum gari langubardo illos dominastitis
pro partibus langubardorum: Unde multum litigium exinde inter
nos abuimus nunc autem iudicatum est exinde inter nobis ut iurare mihi
pars vestra et dicere per sacramentum quod vos et memorato socero et
genitori vestro una mecum et cum memorato domino lamberto germano meo
et cum memorato gari langubardo illos dominastitis vos pro parti militie et
nos pro parte langubardorum poneremus vobis de medietate de memorata
campora et de memorata fundora pro parte vestre militie securitate. et qui in
presentis recepi a parte vestra memorata sacramenta dicente nobis ut superius
atseruistis et definivi exinde vobiscum et cum heredes vestris in omnibus
et amodo et semper nunquam presumimus nos aut heredes nostris
nec abeamus licentiam aliquando tempore vos aut heredibus vestris memorata
medietate vestra de memorata fundora et de memorata campora pro parti
militie vestre per nullum modum nec per summissis personis in perpetuum
aut vobis vel at vestris heredibus . . . . . vestra pro parti militie contremus
per nullum modum nec per summissis personis quia sic inter nobis stetit:
si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quovis modum aut
per summissis personis tunc compono ego et heredes meis vobis vestrisque
heredibus auri libra una bythiantea et hec chartula ut super legitur sit
firma scripta per manus petri scriptoris discipulo domini gregorii curiali et
scriniarii scribere rogatus et testes ut subscriberent rogatus per memorata
quarta indictione +
+ ego qui supra adelgisi
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto adelgisi testi
subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto adelgisi testi
subscripsi +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ Ego gregorius curialis et scriniarius Complevi per memorata quarta
indictione
Torna all'inizio