Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.113 » Pag 135 - 136

1/2.113
135
136

135
Christe fave
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro niciphorio magno Imperatore anno secundo die vicesima mensis
iunii indictione hoctaba neapoli: Certum est me aligisi filium quondam
stephani una cum voluntate presentis cicire coniuge mea habitatoribus autem
in loco qui vocatur faibanum territorio paludano: A presenti die promtissima
voluntate pro domini ammore et salbationis anime quondam domini
palumbi venerabilis presbyteri thi mei qui fuit manentes in memorato loco
faibanum. offeremus et offero atque trado tibi o beate eufimius Christi sacerdotes.
et per te in ecclesia que a nomine tuo edificata est intus hanc
civitatem neapolis in vico qui vocatur sol et luna in qu . . . . . videlicet domino
gregorio venerabili presbytero et medico custus esse videris. Idest inclitas
duas terras meas in uno coniuctas positas in memorato loco faifanum cum
arvoribus et introitas suas et omnibus eis pertinentibus pertinentes mihi a
quondam memorato domino dominico venerabili presbytero thio meo. et nominatur
una ex ea terra at sipicella et coheret sibi da uno latere memorata
alia terra mea quam iterum tibi offeruit. et de alio latere parte hoccidentis
terra heredes quondam iohanni thi mei et terra heredes quondam domini
dominici presbyteri thi mei et de alio capite terra memorati heredes quondam
prenominati dominici presbyteri thi mei. et ex alio capite via publica que
pergit at formo: et memorata halia terra est illa que quondam memorato
domino palumvo presbytero thio meo emtam habuit a quidem domino sergio
filio quondam domini iohanni: Unde nihil mihi exinde aliquot remansit aut
reserbavi nec in aliena cuiusque persona quod absit comisi aut iam comicto
potestate: set in tua o beate eufimius Christi sacerdotes et per te de
memorata ecclesia tua qui at nomini tuo edificata est in memorato vico qui
vocatur sol et luna et de custodes memorata ecclesia presentis et futuris
sit potestate tenendi et dominandi fruendi et comedendi a nunc et in perpetuis
temporibus. et neque a me memorato aligisi cum voluntate presenti
memorate cicire coniugis mee neque a meis heredibus nec a nobis personis
136
summissis nullo tempore numquam vos o beate eufimius Christi sacerdotes
aut ecclesia tua neque custodes eius presentis aut futuris abeas exinde
quacumque requisitione aut molestia per nullum modum nec per summissis
personis a nunc et in perpetuis temporibus. tantumodo licentiam abeam ego
omnibus vite meae illa in colligio detinere at lavorandum da memorata ecclesia
in placito ut in memorato loco iustum fuerit: Si autem ego vel
heredes meis quobis tempore contra hanc chartula offertionis ut super legitur
benire presumserimus et minime atinpleverimus hec omnia memorata
per quolibet modum aut summissis personis tunc componimus in memorata
ecclesia et at custodes iamdicte ecclesie presentis et futuris auri solidos viginti
quattuor bythianteos et hec chartula offertionis ut super legitur sit
firma: scripta per manus petri curialis scribere rogatus per indictione memorata
hoctaba +
hoc signum + manus memorati aligisi. signum + manus memorate
cicire coniugi sue quo ego memoratos pro eis subscripsi +
+ [......................................................]
[...................] +
+ [......................................................]
[...................] +
+ [......................................................]
[...................] +
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
hoctaba +
Torna all'inizio