254
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno octabo decimo. sed et constantino
magno imperatore frater eius anno quintodecimo. Die septimadecima
mensis magii indictione sexta neapoli: Certum est nos petrum et stephanum
germanis filiis de trasari qui supranomen rico commanentes autem in loco
qui vocatur casaaurea raviosa. A presenti die promtissima volumtate promictimus
vobis domino iohanni venerabili ygumeno monasterii sanctorum
sergii et baschi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario cuius hospites et
serbis sumus partibus militie et partibus langobardorum. eo quod tu cum
cunta vestra congregatione monachorum nobis chartula promissionis fecistis
hodie tertia die quatenus amodo et semper nos et heredes nostris licentiam
haberemus a libero maritare et uxorare: IDeoque et nos promictimus vobis
ut amodo et semper hac perpetuis temporibus nos et heredes nostris masculis
fundatis et serbis vestris esse debeamus in tertia vestra de fundum
ex ipso loco casaaurea et vobis posterisque vestris memoratoque sancto et
venerabili vestro monasterio dare et persolbere seu facere debeamus omnes
serbitium et censum seu consuetudine per ratiocineas sicuti fecimus et dedimus
nos et parentibus nostris vobis et ad antecessoribus et ad autoribus
vestris absque omni vestra ammaricationem nulla vobis mictentes hoccansionem.
set nos et heredes nostris masculis filias nostras feminas a libero
maritare licentiam habeamus. set si ex ipsis masculis non remanserit masculum
a tunc una ex ipse femine et heredes eius in memorata tertia vestra
ex ipsum fundum fundata esse debeant in eodem ordine ut super legitur.
Quia ita nobis complacui: Si autem nos aut heredes nostris quovis
tempore contra hanc chartulam promissionis ut super legitur venire presumserimus
et minime adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi
fuerimus per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus
vobis posterisque vestris auri libra una bythiantea et hec chartula qualiter
continet firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis
per indictione memorata sexta +
255
Hoc signum + manus memorati petri et stephani germanis quod ego
qui memoratos ab eis rogitus pro eis subscripsi +
+ ego theofilactus filius domini stephani rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ ego cesarius filius domini sergii monachi rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ ego theofilactus filius domini gregorii rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ Ego Iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
sexta +
|