Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.59 » Pag 19 - 20

1/2.59
19
20

19
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno Imperatore anno quadrigesimo
tertio. sed et romano magno Imperatore eius filio anno sexto. Die
undecima mensis iunii indictione nona neapoli: Certum est me gregorium
filium quidem domini sergii greci et quidem fengitu honeste femine
iugalium personarum. A presenti die promtissima voluntate promitto vobis
leoni filio quidem boni et eupraxia hoc est iugales. propter integras quatuor
petias de terras vestras constitutas ad castaniola simul et ad auderanum
quod est super sanctum cyprianum ad tertium utrasque una cum arvoribus
et cum puteum aque vibe qui in una ex ea esse videtur simul cum
introitas earum omnibusque eis generaliter et in integro pertinentibus sicuti
et quomodo vobis obvenit a quidem domino iohanne subdiacono germano
meo per firmissima chartula comparationis vestre ut continet. quia numquam
presummo ego aut heredes meis nec habeamus licentiam vos aut heredes vestris
aliquando tempore exinde querere per nullum modum nec per summissis
personis imperpetuis temporibus. propterea neque a me nominato
gregorio neque a meis heredibus nullo tempore pro nominatas integras quatuor
petias de terras vestras constitutas ut diximus ad castaniola et at auderanum
quod est super sanctum cyprianum ad tertium utriusque. cum
arvoribus et cum nominatum puteum aque vibe qui in una ex ea esse videtur
simul cum introitas earum omnibusque eis pertinentibus sicuti et quomodo
vobis obvenit a nominato iohanne subdiacono germano meo per
nominata firmissima chartula comparationis vestre sicuti ipsa continet quod
absit habeatis aliquando quacumque requesitionem aut molestia tam vos qui
supra leo et eupraxia iugales quamque vestris heredibus per nullum modum
nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Quia ita
mihi vone voluntatis complacui: Si autem ego aut heredes meis quovis
tempore contra hanc chartulam promissionis ut super legitur venire presumserimus
et in aliquid offenderimus per quovis modum aut summissis personis.
tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri libra una bytiantea.
et hec chartula qualiter continet sit firma imperpetuum. scripta per manus
iohannis curialis per indictione nominata nona +
20
hoc signum + manus nominati gregorii quod ego qui nominatos ab
eo rogitus pro eum subscripsi +
+ ego iohannes filius domini leoni rogatus a suprascripto gregorio
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini leoni rogatus a suprascripto gregorio
testi subscripsi +
+ ego marinus filius domini leoni primarii rogatus a suprascripto
gregorio testi subscripsi +
+ ego iohannes Curialis qui nominatos post subscriptionem testium Complevi
et absolvi die et indictione nominata nona +
Torna all'inizio