Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.62 » Pag 25 - 26

1/2.62
25
26

25
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo quarto: sed
et romano magno Imperatore eius filio anno septimo die vicesima quinta
mensis februarii indictione decima neapoli: Horta est itaque intentio inter
me theoctisti honesta femina filia quidem domini petri qui super nomen
pictuli relicta autem quidem domini marini: et te videlicet domino iohanne
filio quidem domini theofilacti: de intentionem quam inter nos abuimus
de integrum fundum positum in marilianum una cum tres terras de memorato
loco ex ipsum fundum pertinentes quas quidem domina anna socera
mea dedi per chartula membrana scribta a iohanne presbitero filio gregorii
et memoratos iohannem presbiterum qui illos donavi per alia chartula
quam tu abes: unde te quesivi dicendo pars mea quia dam mihi exinde
integra quarta mea qui mihi pertinuit de memorato quidem domino marino
viro meo secundum legem eo quod iohannes quidem germano suo
disposuit per gestam ut tantum memorata socera mea domna et domina
vite sue esset et post eius transitum rediret a memorato quidem domino
marino viro meo: pars autem tua memorati iohannis dicens quia ante a
memorata domina anna socera tua illos dedi a memoratum iohannem presbiterum
quam . . . . te iohannes illos disponere: unde multa altercationem
exinde inter nos abuimus nunc autem tu memorato iohanne ostensistis mihi
ipsa chartula per memorata socera mea fecit a memoratum iohanne presbitero
et iudicatum est inter nos ut iurare persona tua memorati iohannis mihi
et dicere quia memorata chartula quam fecit memorata domina anna a
memorato iohanne presbitero antea est facta quam memorato iohanne illos
disponere ego poneret tivi exinde . . . . . . . . autem . . . . . . . . deremus illos
in oc ordinem medietate ipsius quidem iohannis exinde tollere tu memorato
iohanne super sorte et de alia medietatem exinde levare ipsa quarta
mea quam mihi a memorato viro meo pertinuit secundum legem et tres partes
in tua esset potestate quod et factum est et ecce in presentis recepi
a persona tua memoratum sacramentum dicente mihi ut superius asseruistis
et definivi exinde tecum et cum heredes tuos in omnibus: et a modo
26
et semper numquam presummo ego nec heredes meis nec abeamus licentiam
aliquando tempore te aut heredes tuos querere de ipsa medietatem
ipsius quidem iohannis quam super sorte exinde tu memorato iohanne tollere
diximus nec de ipse tres sortes qui te de ipsa medietate memorati
quidem viri mei tetigerit per nullum modum nec per summissam persona
in perpetuum et nec tu nec heredes tuos me meosque heredes querere de
ipsa quarta mea per nullum modum quia ita nobis iudicatum est: si autem
ego aut heredes meis quobis tempore contra anc chartula securitatis ut
super legitur venire presumserimus et in aliquit offensi fuerimus per quobis
modum aut summissa persona: tunc componimus nos et heredes nostri tivi
tuisque heredibus auri libra una bytiantea et ec chartula ut super legitur
sit firma: scripta per manus iohannis curialis scribendam rogavi per memorata
decima indictione +
hoc signum + manus memorate theoctisti honeste femine quod ego
qui memoratos ab eam rogatus pro ea subscripsi +
+ [................................................] +
+ [................................................]
[................................................] +
+ [................................................]
[...................] +
+ Ego Iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi die et indictione memorata decima +
Torna all'inizio