5
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno quadragesimo primo sed
et romano magno imperatore eius filio anno quarto die quartadecima mensis
aprilis indictione septima neapolis: Certum est nos venedictum umilem
igumenum monasterii sanctorum sergii et vaschi qui nunc congregatus est
in monasterio sanctorum theodori et sevastiani qui appellatur casapicta situm
in viridiario. Una cum cunta congregatione monachorum nominati
sancti nostri monasterii: A presenti die promtissima voluntate: Commutabimus
et tradidimus vobis leo filius quidem aligerni et maria honesta femina
oc est iugales: IDest integra portione de domum. et de curte. et
horticello ubi est. Cetrarius. qui est coniunctus cum nominata corte quantum
et quomodo fuit portio quidem theodori germano et cognato vestro que at
vos ipsis tetigit. et in nominato sancto nostro monasterio hobuenit pro nominatos
solidos quidem leontum coniux quidem nominati theodori germano
et cognato vestro dimisit per suum dispositum in nominato sancto
nostro monasterio et nominatos solidos fiunt solidos centum quadraginta duos
bytianteos. posita vero nominata domum. et iamdictum hortum in vico
qui nominatur ficariola: una cum aheribus et aspectibus arvoribus fructiferis
vel infructiferis simul cum introito suo homnibusque eis pertinentibus.
unde nihil nobis de homnibus nominatis aliquod remansit aut reservabivimus
nec in aliena persona commisimus potestate: excepto integrum
hortum quod detinet nominatus sanctus noster monasterius quod in
nostra posterisque nostris reservabivimus potestate: Ita ut ha nunc et deinceps
nominata integra portione de nominata domu et de iamdicta curte
et de nominatum horticellum ubi est cetrarius qui est coniunta cum nominata
curte quantum et quomodo fuit portio quidem nominati theodori
germano et cognato vestro que a vos ipsis tetigit. et in nominato sancto
nostro monasterio hobuenit pro nominatos solidos qui quidem nominata
leontum coniux nominati theodori germano et cognato vestro dimisit per
suum dispositum in nominato sancto vestro monasterio et nominatos solidos
fiunt solidos centum quadraginta duos bytianteos. posita vero nominata
6
domum et iamdictum hortum in vico qui nominatur ficariola: Una cum aheribus
et aspectibus simul cum introito suo homnibusque sibi pertinentibus:
De qua nihil nobis de omnibus nominatis aliquod remansit set in integro
sicut superius legitur a nobis vobis sit commutatas et traditas in vestra
vestrisque heredibus sit potestate quidquid exinde facere volueritis liverum
semper haveatis potestate excepto ut superius diximus nominatus hortus
quem detinet nominatus sanctus noster monasterius quod in nostra posterisque
nostri reservabivimus potestate: et neque a nobis nominato venedicto
umilis igumeno neque a posteris nostris nec a nominato sancto nostro
monasterio nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam vos
nominato leo et maria iugales aut heredes. vestris quod absit haveatis
exinde aliquando quacumque requesitione aut molestiam a nunc et imperpetuis
temporibus: Insuper homni tempore ego et posteris meis vel nominatus
sanctus noster monasterius exinde ab omni omine omnique persona
in omnibus antestare et defensare promittimus absque homni vestra
heredumque vestrorum damnietate: pro eo quod in presenti ad vicem in
commutatione recompesationisque accepimus a vobis: IDest integra superiora
triclinei vestri una cum sexuncias vestras de porticum subtus se
qui est a parte occidentis quomodo badit directum in parte septemtrionis
usque ad maceria de hortum iohannis domini sergii prefecti postmodum
vero monachi. sed a cantone de parietem nominati triclinei directum in
nominata septentrionis parte usque ad nominata maceria de nominatum
hortum iamdicti iohannis ambas partes ividem macerie facere deveamus: et
si ego aut posteri mei ividem parietem frabritum cum calce . . . . . . . . . .
licentiam et potestatem haveamus ividem frabrire ad omni nostro expendio:
Una cum aheribus et aspectibus simul cum introito suo homnibusque eis
pertinentibus: Coherente sivi nominata superiora triclinei que vos nobis
commutastis de uno latere parte orientis domum nominati iohannis sicuti
inter se parietis exfinat. et de alio latere parte occidentis domum vestra
que in vestra reservastitis potestatem sicuti inter se parietis exfinat. set
una regia qui est in nominatum parietem una cum alia regia qui est
subtus se in cellareum vestrum que in vestra reservastitis potestatem qui
est et in nominatas sexuncias vestras de nominatum porticum quod vos nobis
commutastitis nominate ambe regie nos et posteris nostris frabrire deveamus
7
cum petra et calce ad omni nostro expendio. et de uno capite
coheret parte septentrionis. et ex alio capite parte predicti triclinei vicus
publicus: De qua nihil vobis aliquod reservastitis. sicuti et quomodo
continet chartula commutationis nostre que vos nobis fecistitis ut inter
nobis comvenit: Verumtamen stetit inter nobis ut si quobis tempore nos
et posteris nostris sternimentum nominatum triclineum plus descendere voluerimus
licentiam et potestatem haveamus: et si tectum eius plu ascendere
voluerimus similiter licentiam et potestatem haveamus tantum quantum est
nominata domus vestra que in vestra reservastitis potestate. set cantone
de parietem nominati triclinei qui est a parte orientis qui est in prenominatum
bicum publicum nos et posteris nostris illut conciare deveamus ad
omni nostro expendio: et fecistitis vos et heredes vestris nobis posterisque
nostris . . . . . . omne omine homnique persona antestare et defensare sicuti
ipsa chartula nostra continet quas nobis fecistis: ut inter nobis comvenit: Si
autem aliter fecerimus nos aut posteris nostris vel nominatus sanctus noster
monasterius et non adimpleverimus vobis vestrisque heredibus omnibus nominatis
ut super legitur tunc componimus vobis auri solidos triginta sex bytianteos
et hec chartula commutationis ut super legitur sit firma: scripta
per manum sergii scriptoris discipulo domini gregorii curiali et scrinarius
per nominata septima indictione +
+ [......................] + [....................] +
+ [..............] + + [.............................] +
+ Ego theodorus filius domini cesarei rogatus a suprascripto igumeno
testi subscripsi et suprascriptam commutationem confiteor percepisse +
+ [.....................................................................]
[.................]
[.................] +
+ Ego gregorius filius domini ioannis rogatus a suprascripto igumeno
testi subscripsi et suprascripta comutatione confiteor percepisse +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius Complevi per nominata septima indictione.
|