221
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tertiodecimo. sed et constantino magno
imperatore frater eius anno decimo. et iohanne magno imperatore sed
et anno tertio. Die vicesima sexta mensis martii indictione prima neapoli:
Certum est nos ursum et iohanni petrum germanis filiis quondam petri
commanente autem in loco qui vocatur pinum territorio padulano. A presenti
die promtissima voluntate promittimus tibi domino marino venerabili
presbitero custodem vero ecclesie vocabulo sancti heuthimii. sita vero in vico
qui vocatur sol et luna. tu autem per absolutionem et subscriptionem domini
iohannis venerabilis ygumeni monasterii sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridario dominio memorate ecclesie
sancti heuthimii. propter integra una petia de terra que vocatur ad campum
iuris memorate ecclesie sancti heuthimii pertinente de fundum memorate ecclesie
situm in eodem loco pinum. coherente sivi hab uno latere terra sillicti et
petri thio et nepote de memorato loco. et ex alio latere terra ursi de marecunda
de faibanum. De uno capite terra quam detinet gaudioso et bono de memorato
loco faibanum. De alio capite terra domini iohanni et sergii germanis
filiis quondam domini petri. que vero memorata terra qualiter per memoratas
coherentias exegregavimus cum introitum suum omnibusque. sivi pertinentibus
nobis nostrisque: heredibus dedisti at lavorandum et pastenandum
per absolutionem memorati domini iohannis venerabilis ygumeni dominio
memorate ecclesie. In eo enim tenore ut nos et heredes nostris illa omni
annuo apto tempore subtus et super bene diligenter lavorare et escolere
seu at meliorem cultum perducere debeamus com vobes nostros et conciaturias
at omni nostro expendio bene ut exspedit. Caucumminas et vites ubi
necessum fuerit omni annuo nos et beredes nostris ibidem ponere et plantare
debeamus omnia et in omnibus quidquid omni annuo ibi necessum
fuerit et indiguerit nos et heredes nostris illud peragere debeamus. et quodcumque
omni annuo ibidem deus dederit in quolibet seminatus dividamus
illum inter nobis in quartam partes nos autem et et heredes nostris exinde
222
percipiamus partes tres. et tu et posteris tuis parte una et nos et heredes
nostris vobis illud exinde omni annuo atducere debeamus gratis usque. ante
regie domui memorate ecclesie vinum bero quantum omni annuo ibidem
deus dederit in nostra sit potestatem ha nunc et donec nos et heredes nostris
ibidem fecerimus vinum mustum mundum hornas quinque ad hornas
de memorato loco facientes autem ibidem vinum mustum mundum hornas
quinque at hornas ex ipso loco quantum vinum a tunc omni annuo ibidem
deus dederit mundum et saccapanna dividamus illum inter nobis per medietatem
nos autem et heredes nostris exinde percipiamus medietatem. et tu et
posteris similiter alia medietate. set ipsa medietate vestra vos vobis exinde
omni annuo trahere debeatis at omni vestro expendio. preter nos et heredes
nostris vobis illud conservare debeamus in organea nostra dies tres.
operarios vero at vindemniandum et vinum at vibendum pro ipsis operariis
per vindemnia de comune demus et pargiemus. excepto una persona
de nos qui non exinde pargiemus. et quandoque pro tempore ibidem at
recolligendum beneritis aut direxeritis unum ominem et caballum eius enutrire
debeatis ut iustum fuerit. et nullatenus presummes tu aut posteris
tuis nec habeatis licentiam prenominata integra terra quam at campum iuris
memorate ecclesie omnibusque. sivi pertinentibus ut super legitur nobis nostrisque.
heredibus tollere per nullum modum nec per summissis personis
nos bene lavorantes et atimplentes omnia memorata. Verumtamen stetit nobis
ut si tu aut posteris tuis ibidem organeum habueritis pro recipiendum
ipsa medietate vestra ex ipsum vinum sibe in casa ferrea sibe in locum qui
vocatur tevoriolum tunc nos et heredes nostris vobis illud portare debeamus
usque. at ipsum organeum vestrum si abuerimus vobes sin autem
conserbemus vobis illud dies tres ut super legitur: Quia ita nobis complacui:
Si autem nos aut heredes nostris quovis tempore contra hanc chartulam
promissionis ut super legitur venire presumserimus per quovis modum
aut summissis personis. tunc componimus tibi posterisque tuis auri solidos
triginta sex bythianteos et hec chartula ut super legitur sit firma: scripta
per manus petri curialis per indictione memorata prima + et hoc memorati
sumus ut ipsis operariis at vindemniandum nos et heredes nostris pargiare
debeamus de ipsa medietate nostra omni annuo et ipsum vinum super nos
223
tollere debeamus quousque. ibidem fecerimus vinum mustum mundum hornas
quatuor et ipsas hornas et quantum ibidem fecerimus vinum hornas
quatuor dividamus inter nobis omni annuo ut super legitur.
Hoc signum + manus memorati ursi et iohanni petri germanis quod
ego qui memoratos pro eum subscripsi +
|