Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.129 » Pag 168 - 169

1/2.129
168
169

168
Christe fave
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno octavo sed et niciphorio et constantino
magnis imperatoribus anno quinto die quintadecima mensis augusti indictione
undecima neapoli. Visus namque fuit quondam iohanni sirrentino
qui fuit de camora . . . . . . . . . . viro et genitori nostro videlicet rosa
et maria qui marenda clamatur et drosu oc est genitrice et filias: Vendere
tibi videlicet petro libertinus quondam domini petri sirrentini. Idest
integra una terra sua que vocatur ad illum curtaneum posita vero in loco
qui vocatur portici una cum arvoribus et introitum suum et omnibus eis
pertinentibus. oc est in auri tari septem et in una bellosa . . . . . . . . . . . . .
per neglegentiam de die in die minime da ipso viro et genitori nostro
ipsa chartula comparationis appreensisti. nunc autem constrinxisti nos quatenus
pro vice de ipso viro et genitori nostro ipsa chartula tibi faceremus
sicuti ipse viro et genitori nostro tibi facere debui. Idcirco nos memorata
rosa et maria qui marenda clamatur et drosu hoc est genitrice et filia. ego
vero memorata maria qui marenda clamatur cum voluntate stephani viri mei
et ego memorata drosu cum voluntate leoni viri mei confirmamus et venundedimus
et tradidimus tibi memorato petro. Idest memorata integra terra
qui fuit memorati viri et genitori nostri qui vocatur ad illum curtaneum
posita vero in memorato loco portici. una cum arvoribus et introitum
suum omnibusque sivi pertinentibus. Coherente sivi de una parte terra tua
que tu comparatam habes sicuti inter se terminis exfinant. de alia parte
terra stephani et sergii cognati et thi nostri qualiter inter se terminis exfinat.
ex alia parte via publica. a vero alia parte terra ecclesie sancte marie
que nominatur at media. de quibus nihil nobis exinde aliquod remansit
aut reserbavimus nec in aliena persona comisimus potestate et ha nunc et
deinceps a nobis tibi sit confirmata et tradita in tua tuisque: heredibus
sit potestate quidquid exinde facere volueritis. et neque a nobis memorata
rosa et maria qui marenda clamatur et drosu oc est genitrice et filia ego
169
vero memorata maria qui marenda clamatur cum voluntate memorati stephani
viri mei et ego iam dicta drosu cum voluntate memorati leoni viri
mei neque a nostris heredibus nullo tempore numquam tu memorato petro
aut heredes tuis quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requisitione
aut molestia per nullum modum nec per summissis personis in perpetuum.
Insuper omni tempore nos et heredes nostris exinde av omnis homines
omnique persona in omnibus tibi tuisque heredibus antestare et defensare
debeamus. eo quod ut superius diximus ipse viro et genitori nostro
a te accepi memoratis auri tari septem et bellosa. Si autem nos aut heredes
nostris quobis tempore contra hanc chartulam confirmationis venditionis
ut super legitur venire presumserimus et minime atinpleberimus hec omnia
memorata et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissis
personis tunc componimus tibi tuisque heredibus auri solidos sedecim bythianteos
et hec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus sergii
scriptoris discipulo domini petri curialis scribere rogatus per indictione memorata
undecima +
hoc signum + manus memorate rose et marie qui marenda clamatur
et drosu oc est genitrice et filias memorata maria qui marenda clamatur
cum voluntate memorati stephani viri sui et memorata drosu cum voluntate
memorati leoni viri sui quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et
memorati tari et bellosa confessus percepisse +
+ ego stefanus filius domini cesari rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari et bellosa confessus percepisse +
+ [.........................................]
[..........................................]
[..................] +
+ [..........................................]
[.......................................................] +
Torna all'inizio