Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.132 » Pag 174 - 174

1/2.132
174
174

174
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno nono: sed et niciforio et constantino
magnis imperatoribus: anno sexto: die secunda mensis: ianuarii
indictione: duodecima neapoli: Certum est me petro filio quondam ursi:
avitator de loco qui vocatur arbustulo territorio liburiano: a presenti die
promicto tivi domino stephano militi filio quondam leoni dudum militi postmodum
vero monacho propter quod tu memorato domino stephano dedistis
mihi at lavorandum de kampum tuum qui vocatur turinianum positum:
in memorato loco territorio liburiano. quod sunt modia sex: in eo enim
tenore ut ego illos auto tempore vene et diligenter lavorare et semminare
deveas omni annue at homni meo expendio: et quodcumque ividem in memorato
semminato homni anue mihi dominus deus dederis super me illos
tollere et levare deveas: tantummodo ego tivi exinde homni annue dare et
aducere deveas exinde in dubplum terraticum homni annue de quod ividem
pro tempore seminavero. sine omni ammarikationem: quia ita nobis placuit:
si autem aliter fecerimus de ihis omnibus memoratis per quovis modum
aut summissis personis tunc componimus tivi tuisque heredibus: auri solidos
duodecim bytianteos et hec chartula placiti ut super legitur. sit firma scripta
per manus leoni curialis per memorata duodecima indictione +
hoc signum + manus memorati petri quod ego qui memoratos ab eum
rogitus pro eum subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto petro testi
subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascripto petro
testi subscripsi +
+ ego theodorus filius domini ursi rogatus a suprascripto petro testi
subscripsi +
+ Ego leo Curialis post subscriptionem testium Complevi et asolvi per
memorata duodecima indictionem +
Torna all'inizio