|
52
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo nono: sed et romano
magno Imperatore eius filio anno duodecimo: die octaba mensis februarii
indictione quintadecima neapoli: Certum est me bonito filio quondam maurici
qui fuit abitator in pariti et ego modo abitare videor in miana: et
quondam maru iugalibus personarum: una cum consensum maru coniugi
mee: a presenti die promptissima voluntate venundedi et tradidi vobis
iohanni et maria iugales seu iudecauro: et fimia iugales hoc est germanis
seu cognatas filiis seu nuruas petri manci de memorato loco miana:
Idest integra una petia mea de terra que nominatur campum de mianam
una cum arboribus et cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus:
qui eth coheret sivi ab uno latere terra andrea filio ursi de lopa que comparata
abes da cesario marfello: et ab alio latere terra memorati petri
genitori et soceri vestri qui nominatur manco et ab uno capite est terra
aligerni exadelfi germani mei. et ab alio capite est campum qui nominatur
pratum sancte neapolitane ecclesie sicuti inter se sepis exfinat: unde nihil
mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in aliena cuiusque persona
quod absit commisit aut iam commicto potestate: set a presenti die et
deinceps iam nominata memorata integra terra mea que nominatur in campum
de miana una cum omnibus sivi pertinentibus quatenus per memoratas
coherentias vobis eas insinuabimus sicut superius legitur a nobis vobis
sit venumdata et tradita in vestra vestrisque heredibus sit potestate quidquid
exinde facere volueritis: et neque a me neque a meis heredibus nec a
nobis personis summissis nullo temporem numquam vos aut heredibus vestris
quod absit abeatis exinde quacumque requisitione aut molestia a nunc et
in perpetuis temporibus: Insuper et ab omni omine omnique persona omni
tempore ego et heredes meis vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus
antestare et defensare debeamus: propter quod accepimus a vobis exinde
in presentis. idest auri tari quimque sicut inter nobis combenit quod ego
dedit pro anima memorata maru genitricem mea per manum domini stauracii
presbiteri: si autem aliter fecero de his omnibus memoratis per quovis
53
modum aut summissis personis tunc compono ego et heredes meis vobis
vestrisque heredibus auri solidos duodecim bythianteos et hec chartula venditionis
ut super legitur sit firma: scripta per manum iohannis curialis
per memorata indictione + hoc signum + manus memorati voniti cum consensum maru coniugim
sue quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et memorati tari confessus
percepisse.
+ ego ursus filius domini petri rogatus a suprascripto iugale testi
subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse +
+ ego stefanus filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugale
testi subscripsi et suprascripti tari confessus percepise +
+ ego iohannes filius domini marini rogatus a suprascripto iugale
testi subscripsi, et suprascripti tari confessus percepisse +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per memorata quintadecima indictione +
| |