Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.174 » Pag 264 - 266

1/2.174
264
266

264
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno nonodecimo. sed et constantino
magno imperatore frater eius anno sextodecimo. Die prima mensis ianuarii
indictione septima neapoli: Certum est me marinum filium quondam
domini sergii dudum prefecti et fortiori civitate syrrentine postmodum vero
monachi. A presenti die promtissima volumtate commutavi et tradidi vobis
domino iohanni venerabili ygumeno monasterii sanctorum sergi et baschi
qui nunc congregatus es in monasterio theodori et sebastiani qui
appellatur casapicta situm in viridario. IDest integras duas terras meas constitutas
bero in loco qui vocatur malitum pertinentes vero mihi de fundo
meo de carpinianum una cum arvoribus et introitas suas omnibusque eis
pertinentibus. ex quibus una petia qui dicitur de illi de carpinianum. Coherente
sivi hab uno latere parte septemtrionis terra stephani Katitilla. et
ex alio latere parte meridiana terra stephani filio leoni. de uno capite parte
horientis terra leoni presbiteri serbi mei filio carpiniani serbi mei. de alio
capite parte hoccidentis terra niceta filio domini sergii et havet de longitudine
pro unoquoque latere passos hoctuaginta quatuor et de latitudine
pro unoquoque capite passos hocto. secunda petia que vocatur castanietum
coherente sivi hab uno latere parte septemtrionis terra memorati leoni presbiteri
serbi mei. de alio latere parte meridiana terra memorati stephani
filio memorati leoni de uno capite parte horientis terra stephani herarii. de
alio capite parte hoccidentis via publici. et havet de longitudine pro unoquoque
latere passos triginta quatuor et de latitudine pro unoquoque capite
passos quindecim. insimul vero memorati passi ad passum ferreum
sancte neapolitane ecclesie: quamque commutavi et tradidi vobis et integra
portionem meam de montem de casapauli cultus vel incultus et de montem
a pretas de mole ibique simul cum introitas suas omnibusque eis pertinentibus
pertinentes vero mihi a memorato genitori meo. De qua nihil
mihi ex his omnibus que superius vobis commutavi aliquod remansit aut
reservavi nec in alienam personas commisimus potestatem. et a nunc et deinceps
a me vobis sint commutatas et traditas in vestra posterisque vestris
265
memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio sint potestatem queque
exinde facere volueritis semper liberam habeatis potestatem. et neque a me
memorato marino neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memorato
domino iohanni venerabili ygumeno aut posteris vestris nec memoratus
sanctus et venerabilis bester monasterius quod absit habeatis exinde
aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum nec
per summissis personas ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni
tempore ego et heredes meis memoratas integras duas terras meas de malitum
qualiter per memoratas coherentias et per memoratos passos superius
vobis eas commutavi ab omnis homines omnique personas a partibus militie
et a parti bardorum vobis posterisque. vestris in omnibus antestare et defensare
promictimus. propter quod advicem in commutationis recompesationisque.
accepi a vobis idest integras duas terras vestras positas in ipso
loco casapauli ex quibus una petia que vocatur pratum alia autem que
vocatur quaranta hordine. utrasque cum arvoribus fructiferis vel infructiferis
simul cum introitas suas omnibusque. eis pertinentibus qui vobis memoratoque
sancto et venerabili vestro monasterio obvenit a quidem domina
anna monacha parenti meae per chartulam offertionis quam aput vos habetis
pro alium que continet que vobis reserbastis. Insuper accepi a vobis et integra
portione vestra ex integra terra que vocatur casavituli una cum arvoribus
fructiferis vel infructiferis et cum holibis simul cum introitum suum omnibusque.
sivi pertinentibus qui vobis memoratoque sancto et venerabili vestro
monasterio pertinet per dispositum quondam iohanni buccafargala. Coherente
sivi memorata terra que vocatur pratum hab uno latere parte horientis terra
heredum gregorii monachi vobuli et havet ibidem longitudine passos triginta
septem. et ex alio latere parte hoccidentis terra heredum domini gregorii
monachi bulcani soceri met et havet ibidem longitudine passos quadraginta
unum. de uno capite parte septemtrionis terra heredum leoni filio stephani
Kata domini amatiaspi sicuti inter se tres termines exfinat et havet ibidem
latitudine passos viginti unum. de alio capite parte meridiana via et havet
ibidem latitudine passos viginti: memorata vero terra que vocatur ad quaranta
hordine similiter coheret de uno latere parte horientis terra memorati heredum
memorati soceri mei et havet ibidem longitudine passos quadraginta
duos. de alio latere parte hoccidentis terra heredum iohanni Kata pantaleonem
266
comitem et havet ibidem longitudine passos quadraginta nobem. de uno
capite parte septemtrionis terra memorati heredum memorati leoni filio memorati
domini stephani et havet ibidem latitudine passos triginta tres. de
alio capite parte meridiana est ribum et havet ibidem latitudine passos triginta
nobem. Insimul vero memorati passi sunt mensurati ad memoratum
passum ferreum sancte memorate neapolitane ecclesie: unde nihil vobis de
hoc quod superius a vobis accepi reserbastis sicuti et quomodo mea continet
chartula commutationis que vos cum cunta vestra congregatione monachorum
mihi exinde nunc fecistis in omnem decisione seu deliberationem. Quia
ita inter nobis combenit. Si autem ego aut heredes meis quovis tempore
contra hanc chartulam commutationis ut super legitur venire presumserimus
et minime adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus vobis
posterisque. vestris auri solidos triginta sex bythianteos: et hec chartula qualiter
continet firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis
scribere rogavi per indictione memorata septima +
+ marinus subscripsi +
+ ego gregorius filius domini marini rogatus a suprascripto marino
testi subscripsi +
+ [..........................................................]
[...................] +
+ [..........................................................]
[...................] +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
septima +
Torna all'inizio