269
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno: nonodecimo: sed et constantino
magno imperatore frater eius anno sextodecimo: die hoctaba mensis: magii
indictione septima neapoli: Merissi divisionis facta a me urso filium quondam
iohanni abitante de loco qui nominatur: nepetianum super clibu de galloro
de una petia de terra nostra: posita: in memorato loco nepetianum: quam
ego divisi in tertiam partem: inter me et vos. Bidelicet leone thio meo. filium
quondam tauri: et gregoria filia quondam lupi: conius tua memorati
leoni thio meo: de qua tetigit: in ista portione tertia te memorata gregoria:
idest portio ex ipsa terra quod est a parte horientis iusta fundum nostrum:
quem communiter divisimus: unda alia portio ex ea: a parte hoccidentis
quod est in media loca inter ista portione et portione prima qui est a parte
hoccidentis: tetigit in portione secunda te memorato leone: quod est intrabersu
divisa sicuti inter se terminis exfinat: . . . . . . . . portio cum arboribus et
introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: vias vero ubi necessa fuerit
dandi inter novis nostrisque heredibus exinde dare deveamus cumque necessum
fuerit quia ita nobis placuit: et pars qui se retornare presumserit de is omnibus
memoratis: per se aut per sumissis personis: tunc componat pars ipsius infidelis
et suis heredibus: at partem fidem serbantis eiusque heredibus: auri
solidos duodecim bythianteos: et hec merissi divisionis ut super legitur sit
firma scripta per manus leoni curialis per memorata septima indictione +
hoc signum + manu memorati ursi: hoc signum + manus memorati
leoni: signum + manus memorata gregoria quod ego qui memoratos ab eis
rogatus pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini ursi testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini iohannis monachi testis subscripsi +
|