85
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro Constantino magno Imperatore anno quinquagesimo secundo
sed et romano magno Imperatore eius filio anno quintodecimo die prima
mensis iunii indictione tertia neapoli: Certum est me leone presbitero filio
quondam petri qui nominatur carangi. custo ecclesie sancti petri christi
apostoli posita at paternum: a presenti die promitto tibi domine pitru
honesta femina filia quondam domini Kampuli conius quondam domini
stephani monachi: propter quod tu me custodem ordinasti integra portione
tua de memorata ecclesia sancti petri una cum integra portione tua de omnibus
rebus et abitationibus seu substantiis ipsius dicte memorate portionis
tue ex ipsa ecclesia pertinentes ut totius vite meae ego ibidem abitare et
residere et omnem officium sacerdotalem die noctuque facere et in ipsa
ecclesia edificare sicut ipsa chartula mea continet: quam mihi una cum aliis
domniniis ex ipsa ecclesia fecistis. idque et inde repromitto tibi ut ego totius
vite meae tibi tuisque heredibus exinde atducere debeamus omni anno
pro natibitate domini nostri ihesu christi oblatas parium unum et ciri unum
et pro sanctum pasce similiter hoblatas parium unum et ciri unum asque:
omni amaricatione. et post meum transitum ipsa portio tua de memorata
ecclesia una cum omnibus sivi pertinentibus ut super legitur in tua tuisque:
heredibus rebertant potestate cuius iure esse videtur: quia ita nobis stetit:
si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis modum aut
summissis personis tunc compono ego vice meae tibi tuisque heredibus
auri solidos duodecim bythianteos et hec chartula ut super legitur sit firma:
scripta per manus iohannis tabularii per memorata indictione
+ ego leo filius domini iohannis rogatus a suprascripto leo presbitero
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto leo presbitero
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascripto leo presbitero
testi subscripsi +
+ Ego iohannes tabularius curie huius civitatis neapolis qui memoratos
post subscriptionem testium Complevi per memorata tertia Indictione +
|