Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.51 » Pag 1 - 2

1/2.51
1
2

1
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno quadragesimo: sed et romano
magno imperatore eius filio anno tertio die vicesima tertia mensis
ianuarii indictione sexta neapoli: Certum est me iohanne filium quidem
domini cesarii: A presenti die promptissima voluntate venundedi et tradidi
vobis domino petro venerabilis abba presbiter monasterii sanctorum seberini
et sossi ubi eorum veneravilia quiescunt corpora: Idest integra petia
mea de fundum positum in loco qui vocatur casapascati. habente finis
ab uno latere fundum ipsius sancti vestri monasterii: et de alio latere est
fundum heredum quidem ubandelperti vicedomini: et de uno capite est
fundum Corbuli de ipso loco casapascati: a vero alio capite est via publica:
Iterum venundedi vobis a die presentis. et integra una petia de
terra mea que vocatur paternum posita in nominato loco. quod est ad
mensura per passos modios quinque. ad passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie mensuratum: coherente sivi ab uno latere terra qui fuit castaldi
landoni: et de alio latere est via: et de uno capite est terra gregorii
matanuli: et de alio capite est campum de corbulum: insimul cum
introitas earum et omnibus eis pertinentibus: unde nihil mihi exinde remansit
aut reservavi: qui vero ipsa terra mihi obvenit a stephanum filium
domini iohanni comitis obsequii. et sergium seu stephanum quamque
iohanne cui super nomen corbi germanis filiis quidem domini iohanni. et
petrum seu iohannem germanis filiis quidem domini anastasii. et stephanum
filium domini cesarii. hoc est thium et nepotes. seu exadelfis germanis
per chartulas convenientie securitatis quam vobis in presenti dedi:
Ita ut a presenti die et deinceps iam nominata integra petia mea de fundum
2
positum in nominato loco casapascati: seu et ipsa integra petia de
terra mea que vocatur paternum quod est ad mensura per passos modios
quinque ad passum ferreum sancte neapolitane ecclesie mensuratum. insimul
cum introitas earum et omnibus eis pertinentibus. unde nihil mihi
exinde remansit aut reservavi sicut superius legitur a me vobis venumdatum
et traditum in vestra posterique vestris nominato sancto vestro monasterio
sint potestate qualiter exinde facere volueritis: et neque a me
nominato Iohanne neque a meis heredibus vel a nobis personas summissas
nullo tempore exinde habeatis quacumque requesitionem aut molestia tan
vos qui supra domino petro venerabili abba presbiter quamque posteris
vestris nec nominatus sanctus vester monasterius monachorum vestrorum
per nullum modum in perpetuum: Insuper et ab omni homine omnique
personas a partibus militie et a partibus langubardorum omni tempore ego
et heredibus meis vobis posterisque vestris exinde in omnibus antestare
et defensare debeamus: mostrante vos et posteris vestris mihi meisque
heredibus nominatas chartulas quem vobis dedi ad relegendum ubicumque
nobis necessa fuerit et sic vobis posterisque vestris illud antestare et defensare
debeamus: propter quod accepi a vobis exinde in presentis idest
auri solidos septem bytianteos et tare unum ut inter nobis comvenit:
Si autem ego aut heredibus meis contra hanc chartulam venditionis ut
super legitur venire presumpserimus vel si minime adimpleverimus hec
omnibus nominatis per quovis modum aut summissis personis tunc componimus
vobis posterisque vestris auri solidos viginti bytianteos: et hec
chartula venditionis ut super legitur sit firmam: scriptam per manum
anastasii curialis per nominata sexta indictione
+ Ego iohannes subscripsi +
+ Ego iohannes scriptor rogatus a nominato iohanne testi subscripsi
et nominatum pretium tradere bidit +
+ Ego petrus curialis rogatus a nominato iohanne testi subscripsi et
nominatum pretium tradere bidi +
+ Ego iohannes filius domini leonis rogatus a suprascripto iohanne testi
subscripsi et nominatum pretium tradere bidi +
+ Ego anastasius curialis qui nominatos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per nominata sexta indictione +
Torna all'inizio