45
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo hoctabo sed et
romano magno imperatore eius filio anno undecimo die sextadecima mensis
aprilis indictione quartadecima neapoli: Certum est me leonem filio quondam
ursi et nominatur amalfitanum: iterum et habitator sum de loco qui vocatur
palude: A presenti die promtissima voluntate: promitto tibi domino
gregorio venerabili presbitero custo vero ecclesie beati euthimi. posita in vico
qui vocatur sol et luna. pro vice nominate vostre ecclesie: propter inclitas
omnes terras. que nominatur ad griptas. et adpellatur cariniana sita in
nominato loco. et pertinet de fundum. de turandi quem per securitate ego
illut appreensi a quidem stephano qui dicitur de marina. quas ipsa securitate
aput me habere confiteor: Ut av odierna die omnibus nominatis vos
et posteris vestris sanctaque vestre ecclesie illut habere deveatis. medietate.
et ego et heredes meis. similiter iterum medietate. Ut in ullo capitulo exinde.
de vos et de posteros vestros fortior esse per nullum modum nec per summissis
personis. iterum promitto tibi posterisque vestris sanctaque vestre
ecclesie ut quandoque vobis necessa fuerit nominata chartula securitatis
que ad nomini meo adpreensi de nominatas terras. a nominato stephano de
marina. tunc ego et heredes meis tibi posterisque tuis. ea dare et demonstrare
deveamus. ad relegendum. et ad causandum hubi vobis necessa fuerit.
nulla vobis exinde mittentes hoccasione: quia sic inter nobis stetit. adque
comvenit. et si aliter fecero et minime adimplevero ego cum heredibus meis
de his omnibus nominatis per quolibet modum aut summissis personis tunc
componimus tibi posterisque vestris sanctaque vestre ecclesie auri solidos
duodecim bythianteos et hec chartula promissionis ut super legitur sit firma.
Quam chartula sicut superius legitur a nobis facta david curialis scribendam
rogavi per nominata indictione +
hoc signum + manus nominati leoni qui nominatur amalfitanum qui
omnia nominata voluntarie sue fieri rogavi et testes ut subscribere rogavi quod
ego qui nominatos pro eum subscripsi +
+ [.....................................]
[..............................] +
46
+ [.....................................]
[..............................] +
+ [.....................................]
[..............................] +
+ Ego david Curialis Complevi et absolvi die et indictione nominata
quartadecima +
|