153
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno sexto. sed et niciphoro et
constantino magnis imperatoribus anno tertio. Die tertia decima mensis
magii indictione nona neapoli: Certum est me petrum filium quondam domini
marini monachi qui supra nomen sillicti: A presenti die promtissima
volumtate venumdedi et tradidi vobis domino sergio venerabili ygumeno
monasterii sanctorum sergii et baschi qui nunc congregatus es in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in
viridario. IDest integras sex uncias meas ex integrum palmentum fabritum
et de susceptorium suum et de terra in quo factum est et de ulmis secus
eodem palmentum posita vero inter fundum meum et fundum vestrum
quod est in loco qui vocatur giniolo una cum introitum suum omnibusque
sivi pertinentibus qui indivisas reiacet cum alias et similes sex uncias
vestras: De qua nihil mihi exinde remansit aut reserbavi nec in alienam
personas commisi potestatem: et ha nunc et deinceps a me vobis sit venumdatas
et traditas in vestra posterisque vestris memoratoque sancto et
venerabili vestro monasterio sint potestatem quidquid exinde facere volueritis
semper liberam habeatis potestatem. et neque a me memorato petro
neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memoratus dominus
sergius venerabilis ygumenus aut posteris vestris nec memoratus sanctus et
venerabilis bester monasterius quod absit habeatis exinde aliquando quacumque
requisitionem aut molestia per nullum modum nec per summissis
personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore ego et
heredes meis vobis posterisque vestris exinde ab omnis homines omnique
persona in omnibus antestare et defensare promittimus imperpetuum. pro
eo quod in presenti accepi a vobis exinde idest auri tari dui in omnem
decisionem seu deliberationem: Quia ita inter nobis combenit: Si autem
ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc chartulam venditionis
ut super legitur venire presumserimus et minime adimpleverimus hec omnia
memorata et in aliquid offensi fuerimus per quovis modum aut summissis
personis. tunc componimus vobis posterisque vestris auri solidos sex
154
bythianteos: et hec chartula qualiter continet sit firma imperpetuum scripta
per manus gregorii Curialis scribere rogavi per indictione memorata nona +
Hoc signum + manus memorati petri quod ego qui memoratos pro eum
subscripsi et memorati tari confessus percepisse +
+ [........................................................]
[....................................] +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascripto petro
testi subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse +
+ ego stefanus filius domini iohannis monachi rogatus a suprascripto
petro testi subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse +
+ Ego gregorius Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per indictione memorata nona +
|