Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.70 » Pag 41 - 42

1/2.70
41
42

41
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo septimo.
sed et romano magno imperatore eius filio anno decimo die tricesima mensis
aprilis indictione tertia decima neapoli: Certum est nos leone et gregorio
uterinis germanis filiis quidem domini petri monachi ego nominato leone
cum consensum et voluntate presentis marie honeste femine coniugis meae:
A presenti die promtissima voluntate commutabimus et tradidimus tibi domino
stephano filio quondam domini . . . . . . . IDest integra una petia nostras
de terras que vocatur ad illa pischina posita in loco qui vocatur
munianum cum arvoribus et introitum suum et omnibus eis generaliter
pertinentibus. qui coheret sivi a tribus partibus est terra tua et ab alia
autem parte est terra qui fuit de gathone. Unde nihil nobis exinde intus
nominatas coherentias aliquot remansit aut reservavimus nec in aliena cuiusque
persona quot absit comisimus aut iam committimus potestate. Ita ut
a nunc et deinceps iam dicta integra una petia nostra de prenominata terra
que vocatur ad illa pischina posita in nominato loco muniamum cum arvoribus
et introitum suum et omnibus eis generaliter pertinentibus sicuti
nominatas coherentias circundant sicut superius legitur in presentis a nobis
tibi sit comutatas et traditas et in tua tuisque heredibus sit potestate quidquid
exinde facere volueritis. et neque a nobis nominato leone et gregorio
uterinis germanis ego nominato leone cum consensum et voluntate presentis
nominate marie honeste femine coniugis meae neque a nostris heredibus
nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu nominato
domino stephano aut heredes tuis habeatis exinde quacunque requisitione
aut molestia ha nunc et in perpetuis temporibus. insuper omni tempore nos
et heredes nostris tibi tuisque heredibus exinde av omni homine omnique
persona ex omnibus partibus in omnibus antestare et defensare promittimus.
pro eo quot in presentis at vicem exinde in comutatione recompensationisque
accepimus a te exinde. idest integras tres petias tuas de terras positas in
loco qui vocatur grummum ex quibus una ex ea terra que vocatur ad aspru at
pertusa et alia qui est corrigia ibi ipsum ad asprum tertia qui appellatur
42
iterum at pertusa. insimul cum arvoribus et introitas suas et omnibus eis
generaliter pertinentibus. unde nihil tibi ex is omnibus aliquot remansit aut
reserbastis nec in aliena persona comisistis potestate. set in nostra nostrisque
heredibus sit potestate quidquid exinde facere voluerimus. et tu et
heredes tuis omni tempore nobis nostrisque heredibus nominatas tres petias
tuas de prenominatas terras cum omnibus eis pertinentibus av omni
homine omnique persona ex omnibus partibus in omnibus antestare et defensare
deveatis. sicuti et quomodo continet chartula comutationis nostras
quas tu mihi exinde fecistis. unde exinde et superiuximus tibi in presentis
et auri solidos quatuor bytianteos incantum. Interis namque promittimus
tibi ut si tu aut heredes tuis in nominato loco munianum potueritis vincere
plus terras qui nobis pertinuisset in tua tuisque heredibus sit potestate
quidquid exinde facere volueritis. et nullam requisitione exinde abeatis vos
aut heredes vestris a nobis aut a nostris heredibus per nullum modum in
perpetuum qui ita inter nobis vone voluntatis conbenit: Si autem nos vel
heredes nostris quobis tempore contra hanc chartula comutationis ut super legitur
venire presumserimus et minime adimpleverimus hec omnia nominata
per quolibet modum aut summissis personis tunc componimus tibi tuisque
heredibus auri solidos viginti quattuor bytianteos et hec chartula comutationis
ut super legitur sit firma. scripta per manus petri curialis scribere
rogatus per indictione nominata tertiadecima +
hoc signum + manus nominate marie honeste femine quod ego qui
nominatos pro ea subscripsi + signum + manus nominati leoni qui in anc
chartula pro occupatione mortis manibus suis subscribere minime concurrit
eo quod nominatos pro eum subscripsi +
+ [....................] +
+ [.....................................]
[..............................] +
+ [.....................................]
[..............................] +
+ [.....................................]
[..............................] +
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi pro indictione nominata
tertiadecima +
Torna all'inizio