209
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno duodecimo. sed et costantino
magno imperatore frater eius anno nono. Die octabadecima mensis decembrii
indictione quintadecima neapoli: Certum est me gregorium humilem
presbiterum filium quondam iohanni syrrentini. A presenti die promtissima
volumtate promitto vobis domino iohanni venerabili igumeno monasterii
sanctorum sergii et baschi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum
theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario sanctaque
tue congregationis . . . . . . . . . . . . . . . . . . sancti et venerabilis vestri
monasterii. propter sex uncias vestras de portione quondam iohanni presbiteri
qui supra nomen pampasalbatum de ecclesia vocabulo sancte iulianes
sita vero in regione porta sancti ianuarii una cum sex uncias vestra ex
ipsa portione sua de omnes substantias ipsius ecclesiae pertinentes de intus
et foris omnibusque. eis pertinentibus ubi domino deo volente me custodem
posuistis omnibus vite meae: In eo enim tenore ut ego ibidem superhavitare
et residere debeam et in eadem ecclesia omnem officium sacerdotalem
die noctuque facere et adimplere promitto hoc est besperos et
matutinos et missarum sollemnia et horis laudibus et luminariorum concinnatione
sine mora celebrare et exibere promitto ut aput deum omnipotentem
mihi mercis adcrescat et aput hominibus laus. Insuper vobis posterisque.
vestris omni annuo exinde dare et dirigere promitto intus memorato vestro
monasterio oblatas paria dua unum per nativitate domini alium per resurrectionem
domini absque. omni vestra ammaricatione nulla vobis mittentes
hoccansionem. Ita et ipsas sex uncias vestras ex ipsa portione memorati
iohanni presbiteri ex ipsa ecclesia et de omnibus memoratis ex ea pertinentes
ut super legitur in mea sit potestate vite meae tenendi et dominandi
seu frugiandi. et nullatenus presummetis vos aut posteris vestris nec memorato
sancto et venerabili vestro monasterio vite meae exinde me iactare
aut super me qualibet presbiterum vel clericum aut monachum ibidem ponere
aut aliquod ex ipsa ecclesia a potestate ex ipsa ecclesia subtraere vite
meae post autem vero meum transitum memoratas sex uncias vestras cum
210
omnibus sivi pertinentibus ut super legitur sine omni minuitate in vestra
posterisque: vestris memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio
rebertantur potestate cuius iure esse videtur una cum una cum una chartula
que vos mihi exinde fecistis isto preterito aprilio mense: et si a viribus
et mulieribus in memorata ecclesia aliquod offertum fuerit si fuerit
movile in mea sit potestatem quidquid exinde facere voluero et si fuerit
immovile post meum transitum impossessione memorate ecclesie remanere
debeat. Quia ita nobis complacui. Si autem ex his omnibus memoratis ut
super legitur aliter fecero et minime adimplevero hec omnia memorata et in
aliquid offensus fuero per quovis modum aut summissis personas. tunc compono
vobis posterisque. vestris auri solidos triginta sex bythianteos: et hec
chartula qualiter continet firma permaneat: scripta per manus iohanni curialis.
scribere rogavi per indictione memorata quintadecima +
+ ego gregorius filius domini marini rogatus a suprascripto gregorio
presbitero testi subscripsi +
+ ego leo curialis rogatus a memorato gregorio presbitero testis
subscripsi +
+ ego iohannes medicus rogatus a suprascripto gregorio presbitero
testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
quintadecima +
|