Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.161 » Pag 237 - 238

1/2.161
237
238

237
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno quintodecimo: sed et constantino
magno imperatore frater eius anno duodecimo. et iohannes magno
imperatore sed et anno quinto. Die tertia mensis augusti indictione tertia
neapoli: Certum est me iohannem filium quondam domini gregorii qui supra
nomen cinnami et quondam mariae honesta femina iugalium personarum. A
presenti die promtissima volumtate promitto vobis domino iohanni venerabili
ygumeno monasterii sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta
situm in viridario eo quod tu me in memorato sancto et venerabili
vestro monasterio recipere et havere spopondisti et me ibidem monachum
facere et tu et posteris tuis omnibus vite meae enutrire et bestire seu
calciare sicuti ceteris monachis vestri cenobiatis: IDeoque et ego promitto
vobis ha nunc et omnibus vite meae in memorato vestro monasterio essere
et tibi posterisque. tuis in obedentia et in serbitio esse promitto ut sancta
regula beati basilii docet et numquam presummo nec abevo licentiam sine
vestra iussione ex ipso vestro monasterio exire set diebus meis ibi finire
promitto et si sine vestra iussione ipso vestro monasterio exiero tunc liceas
vos permisso vestro me appreendere et in eodem vestro monasterio me
reducere et me corripere ut ipsa sancta regula docet. Insuper a die presentis
offero et trado vobis et per vos in eodem sancto et venerabili vestro
monasterio. IDest integra una terra mea que vocatur pummicaria posita
vero in loco qui vocatur massa una cum arvoribus et introitum suum omnibusque.
sivi generaliter pertinentibus sicuti et quomodo me tetigit a germanis
meis per notitiam que aput vos nunc remisi. Coherente sivi hab uno
latere terra adelgisi quem tibi dedit ille pastinator sicuti inter se termines
exfinat: ab alio latere terra iohanni cannabarii ut finit inter se via. De
uno capite terra quidem anne germane meae sicuti inter se duobus termines
finiuntur. De alio capite terra heupraxiae germane meae sicuti inter se duobus
termines disternitur. De qua nihil mihi intus memoratas coherentias
aliquod remansit aut reservavi nec in alienam personas commisi potestatem.
et ha nunc et deinceps in vestra posterisque. vestris sint potestatem queque
238
exinde facere volueritis semper liberam habeatis potestatem: et neque a me
memorato iohanne neque a meis heredibus nullo tempore numquam tu memoratus
dominus iohannes venerabilis ygumenus aut posteris tuis nec memoratus
sanctus et venerabilis vester monasterius quod absit habeatis exinde
aliquando quacumque requisitionen aut molestia per nullum: modum nec
per summissis personas ha nunc et imperpetuis temporibus. Verumtamen
si quovis tempore exurserit heredes memoratis genitoribus meis et vos aut
posteris vestris exinde quesierint tunc licentiam et potestatem habeatis appreendere
omnes pretium quantum pro anima mea ire debet per dispositum
memoratis iugalibus genitoribus meis et in vestra posterisque. vestris sint
potestatem queque exinde facere volueritis. et a tunc nemine a me nec a
quavis alias personas habeatis exinde quacumque requisitionem per nullum
modum nec per summissis personas imperpetuis temporibus. Quia ita mihi
complacui: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc
chartulam promissionis offertionisque. ut super legitur venire presumserimus
et minime adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus tibi
posterisque. tuis auri solidos viginti bythianteos: et hec chartula qualiter
continet firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis
scribere rogavi per indictione memorata tertia +
Hoc signum + manus memorati iohanni quod ego qui memoratos ab
eo rogitus pro eum subscripsi +
+ [..............................................]
[................] +
+ ego gregorius filius domini marini rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini sergii monaci rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
tertia +
Torna all'inizio