Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.123 » Pag 155 - 157

1/2.123
155
157

155
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno septimo. sed et niciphoro et
constantino magnis imperatoribus anno quarto. Die nona mensis septembrii
indictione decima neapoli: Certum est me maria honesta femina filia quondam
domini iohannis relicta autem quondam domini leoni. A presenti die promtissima
voluntate pro mercede et redemtionis anime memorati viri mei. Offero
et trado vobis domino sergio venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii
et baschi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridario et per vos in eodem
sancto et venerabili vestro monasterio. IDest ex partem de campum memorati
viri mei qui vocatur casa arsita posita vero in quarto maiore quod
est in gamma hoc est a parte horientis secus via publica qui vadit inter
hoc et inter campum vestrum una cum introitum suum omnibusque sivi
generaliter pertinentibus. Coherente sivi ad ipsum quem vobis nunc offerui
hab uno latere parte hoccidentis reliquum quod mihi exinde reservavi sicuti
inter se exfinat quattuor termines et una robor signata qui est in illu egripum
et havet ibi de longitudine ad ipsa robore signata et usque ad ipsum
quartum termine qui est a parte meridiana passos centum unum ipsa vero
robor signata est longe ad ipsum primum termine passos duos. et ex alio
latere parte horientis memorata via publica et terra bestra qui est intus
ipsa gamma sicuti inter se termines discernitur. De uno capite parte septemtrionis
est memoratum egripus et havet ibi de latitudine a memorata robore
signata qui est directum cum memoratum primum termine et usque
ad termine qui est secus eadem via publici passos viginti quinque. et in
secundo termine havet de latitudine per ipsa gamma usque ad alium secundum
termine qui est iuxta predicta via qui exfinat inter hoc et inter
memorata terra vestra passos viginti nobem. De alio capite parte meridiana
est iterum reliquum quod mihi exinde reservavi et havet ibi de latitudine
a memoratum quartum termine et usque ad termine qui exfinat inter hoc et
inter ipsum meum et inter ipsa terra vestra qui est intus ipsa gamma passos
decem et septem et medium ab ipso termine vadit finiendo in parte horientis
156
usque ad termine qui est secus eadem via publici inter ipsa terra
vestra et inter ipsum quod mihi reserbavi. Insimul vero memorati passi
sunt mensurati ad passum ferreum sancte neapolitane ecclesiae: De qua nihil
mihi intus memoratas coherentias remansit aut reservavi nec in alienam personam
commisi potestatem. Ita ut ha nunc et deinceps memoratum ex parte
ex ipsum campum memorati viri mei qui vocatur casa arsita situm in quarto
maiore quod est in gamma cum introito suo omnibusque sivi pertinentibus.
unde nihil mihi exinde remansit aut reserbavi quatenus per ipsas coherentias
et per ipsos termines et per memoratos passos vobis eum insinuavi sicut superius
legitur a me vobis et per vos in memorato sancto et venerabili vestro
monasterio sint oblatum et traditum in vestra posterisque vestris sint
potestatem quidquid exinde facere volueritis. et neque a me memorata maria
honesta femina neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memoratus
dominus sergius venerabilis igumenus aut posteris vestris nec memoratus
sanctus et venerabilis bester monasterius quod absit habeatis exinde
aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum nec
per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. eo quod nomini
memorati viri mei scribere dignati estis in sacro dypticos ipsius sancti et venerabilis
vestri monasterii. in omnem decisione seu deliberationem. verumtamen
adfirmo vobis ut si quovis tempore vos aut posteris vestris exinde
quesierint filias meas aut earum heredibus tunc licentiam et potestatem habeatis
vos et posteris vestris appreendere et vos restaurare in dupplum per
appretiatum de omnem mea hereditatem seu substantia ubi volueritis et ipsum
quod exinde appreenseritis ut super legitur in vestra posterisque vestris sint
potestatem quidquid exinde facere volueritis. Quia ita nobis complacui: Si
autem nos aut heredes nostris quovis tempore contra hanc chartulam offertionis
ut super legitur venire presumserimus per quovis modum aut summissis
personis. tunc componimus vobis posterisque vestri auri solidos viginti
bythianteos. et hec chartula qualiter continet sit firma imperpetuum.
scripta per manus iohanni curialis per indictione memorata decima +
Hoc signum + manus memorate mariae honeste femine quod ego qui
memoratos pro ea subscripsi +
+ ego leo filius domini iohannis rogatus a suprascripta maria testi
subscripsi +
157
+ ego iohannes filius domini stefani rogatus a suprascripta maria testi
subscripsi +
+ ego iohannis filius domini sergii rogatus a suprascripta maria testi
subscripsi +
+ ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per indictione nominata decima +
Torna all'inizio