Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.78 » Pag 57 - 58

1/2.78
57
58

57
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadrigesimo nono: sed
et romano magno imperatore eius filio anno duodecimo: Die quintadecima
mensis februarii indictione quintadecima neapoli: Certum est me leonem
presbiterum filium quondam liuperti havitator autem in loco qui vocatur
ferrunianum pittulum territorio liguriano: A presenti die promitto tibi domina
theodonanda umilem abbatissam monasterii beati archangeli qui dicitur
ad baiane: propter integrum fundum nominati sancti et venerabilis
tui monasterii qui nominatur de liupertum positum in nominato loco pertinente
ad nominato sancto monasterio tuo a partibus militie et a partibus
langubardorum. Una cum sex petias de terras in ipso loco constitutas ex
ipso fundo pertinentes cum arvoribus et cum portione quantum ibi pertinet
de puteum communale de nominato loco et cum introitas suas omnibusque
eis pertinentibus et cum dua intersica earum que insimul mihi meisque
heredibus nominatibas per chartulam dedistis ad responsaticum: In eo enim
tenore ut in mea meisque heredibus sint potestates tenendum et dominandum
seu arbustandum et laborandum vel ad lavorandum tribuendum fruendum
et commedendum et omnia super nos tollendam et abendam unde tu
aut posteras tuas aut nominato sancto vestro monasterio mihi meisque
heredibus nullam partem exinde queratis per nullum modum: tantummodo
ego et heredes meis tibi et ad posteras tuas et ad nominato sancto vestro
monasterio omni annuo dare et persolbere debeamus exinde per augusto
mense idest triticum modia decem bonum siccum manducaturum tractum
usque ante regie nominati vestri monasterii gratis mensuratum ad modium
iustum de commedendum et cum ipsum responsaticum vobis adducere debeamus
pullum unum nulla vobis mittentes hoccansionem: set quando vobis
ipsum responsaticum adduxerimus nobis manducare et bibere dare debeatis
ut iustum fueris et cum vibere nobis dare debeatis casum aut pisces et
numquam presummo ego aut heredes meis tibi tuisque posteras aut at nominato
vestro monasterio illud abrenuntiare et nec vos mihi meisque heredibus
illud tollere set nominatum responsaticum et nominaticum pullum vobis
58
persolbere debeamus imperpetuum ut super legitur: Insuper omni tempore
vos et posteras vestras et nominato sancto vestro monasterio mihi
meisque heredibus illud in omnibus a partibus militie et langubardorum
et ab omnes omines omnique persona antestare et defendere debeatis in
perpetuum sicuti et quomodo in omnibus ipsa nostra continet chartula in
omnibus que tu nobis exinde fecistis: etiam stetit nobis ut si nobis antestare
non potueritis tres petias de nominatas terras quarum una que vocatur
silba de campu memorie secunda que nominatur at tribuem cum
intersicum suum tertia que nominatur campum ad sorbum tunc tantum
vobis persolbere debeamus triticum modia octo et ipsum pullum nam nihil
plus in nominato tenore ut super legitur: Verumtamen si quovis tempore
tu aut posteras tuas vel nominatus sanctus vester monasterius in nominato
loco plus terras vincere potueritis ex ipso fundo pertinentes tunc mihi meisque
heredibus illud dare debeatis in nominato tenore antestandi et nos vobis
per ratiocineas plus responsaticum superiungere debeamus: Quia ita inter
nobis combenit: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra
hanc chartulam ut super legitur venire presumserimus et minime adimpleverimus
hec omnia nominata per quovis modum aut summissis personis
tunc componimus tibi posterasque tuas et ad nominato sancto vestro monasterio
auri solidos triginta sex bythianteos et hec chartula ut super legitur
sit firma imperpetuum: scripta per manus petri curialis per nominata quintadecima
indictione +
+ ego leo presbiter subscripsi +
+ ego marinus filius domini cesarii monachi rogatus a suprascripto
leo presbitero testis subscripsi +
+ Ego petrus filius domini stephani curialis rogatus a nominato leone
presbitero testi subscripsi +
+ ego marinus filius domini iohannis monachi rogatus a suprascripto
leone presbitero testi subscripsi +
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi die et indictione nominata
quintadecima +
Torna all'inizio