119
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro niciphoro magno Imperatore anno secundo. Die tricesima mensis
nobembrii indictione octaba neapoli: Certum est nos sergium humilem ygumenum
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus es in
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm
in viridario una cum cuncta nostra congregatione monachorum sancti et
venerabilis nostri monasterii: A presenti die promtissima voluntate promittimus
tibi stephano venerabili presbitero filio quidem leoni et mariae hoc
est iugalibus. propter integra ecclesia nostra vocabulo sancti seberi sita vero
secus platea que vocatur radia solis qui et gurgite dicitur. iuris memorati
sancti nostri monasterii una cum havitationibus et cellis et omnibus rebus
substantiis et possessionibus ipsius dicte ecclesiae nostre pertinentes omnibusque
eis partibus. ubi domino adiubantem te ibidem custodem posuimus
ha nunc et omnibus diebus vite tue. in eo enim tenore ut prenominata
ecclesia nostra vocabulo sancti seberi cum omnibus memoratis ex ea pertinentes
omnibusque eis pertinentibus . . . . . omnia que per imbentaneum tibi
adsignaverimus et cum omnia que a viribus et mulieribus ibi offertum vel
oblatum fuerit omnibus diebus vite tue in tua sit potestatem tenendi et dominandi
seu frugiandi et de ipsa frugias faciendi que volueris. Ita et tu in
eadem ecclesia nostra superavitare et residere debeas ha nunc et omnibus
diebus vite tue et omnem officium sacerdotalem ibidem kanere debeas hoc
est besperos et matutinos seu missarum sollemnia et horis laudibus et lumminariorum
concinnationem ibi exibere debeas ut apud deum omnipotentem
tibi mercis adcrescat et apud hominibus laus. etiam quodcumque ipsa ecclesia
nostra vel ipsis avitationibus eius ad conciandum habueris tu illud conciare
debeas ad omni tuo expendio. insuper ha nunc et omnibus diebus vite tue
omni annuo nobis posterisque nostris memoratoque sancto nostro monasterio
exinde dare et dirigere debeas per nativitatem domini oblatas parias tres
et per resurrectionem domini similiter oblatas parias tres. et per festivitatem
memorate ecclesie sancti seberi oblatas parium unum absque. omni amaricationem
nulla nobis posterisque nostris exinde omni annuo mittentes occansionem.
120
et numquam presummimus nos aut posteris nostris nec abeamus licentiam
memorata nostra ecclesia sancti seberi cum omnibus memoratis ex ea
pertinentes omnibusque eis pertinentibus ut super legitur omnibus diebus vite
tue tibi tollere aut te exinde eicere nec qualibet sacerdotes vel clericum aut
monachum aut alia quavis persona ibidem mittere per nullum modum nec per
summissis personis nec per nullum humanorvitrio. post autem tuum transitum
memorata ecclesia nostra cum omnibus memoratis ex ea pertinentes
omnibusque eis pertinentibus et cum omnia que per imbentaneum tibi atsignaverimus
in nostra posterisque nostris memoratoque sancto et venerabili
nostro monasterio rebertantur et sint potestatem quidquid exinde facere voluerimus.
si vero movile ibi offertum fuerit in tua sit potestatem faciendi
exinde quod volueris. si autem inmovile ibi offertum fuerit post tuum
transitum in possessione memorate ecclesie nostre remanere debeas. interea
vos memorato leoni et maria iugales a die presenti offeruistis et tradistitis
in eadem ecclesia nostra sancti seberi. IDest unum modium terre de terra
vestra que vocatur et ponitur in paravoli hoc est a partemeridiana per
passos mensuratam sicuti consuetudo est mensurare ad passum ferreum
sancte neapolitane ecclesie absque. illa scapula qui ibi est in medio una cum
arvoribus et introitum suum omnibusque sivi pertinentibus. Habente ipse modium
terre a parte septentrionis reliquum ex ipsa terra que vobis reservasti.
et in aliquantum de terra heredum quondam boniti de bonamammi. a parte
autem occidentis terra et scapula quidem pauli et marie iugales germano
et cognato vestris. et a parte horientis et meridiei terra memorati heredum
memorati boniti de bonamammi sicuti in ipsa meridiana partem inter se
exfinat egripo communalis. ut av odierna die in eadem ecclesia nostra sancti
seberi sint potestatem. a vos autem nec a vestris heredibus numquam ipsa
ecclesia nostra habeat exinde aliquando requisitionem aut molestia per nullum
modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper
omni tempore vos et heredes vestris eidem ecclesie nostre memoratum
modium terre quod superius ibidem offeruistis ab omnis homines omnique
persona in omnibus antestare et defensare debeatis in perpetuum: Quia ita
nobis complacui: si autem nos aut posteris nostris vel memoratus sanctus
et venerabilis noster monasterius quovis tempore contra hanc chartulam ut
super legitur venire presumserimus per quovis modum aut summissis personis
121
tunc componimus tibi memorato stephano presbitero vite tue auri
solidos triginta sex bithyanteos et hec chartula ut super legitur sit firma
scripta per manus petri curialis per indictione memorata octaba +
+ [......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [......................] +
+ ego gregorius filius domini marini rogatus a suprascripto ygumeno
et eius congregatione monachorum testi subscripsi +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ ego aligernus filius domini leoni monachi rogatus a suprascripto
igumeno et eius congregatione monachorum testi subscripsi +
+ Ego petrus Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per indictione memorata octaba +
|