151
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno sexto: sed et niciforio et constantino
magnis imperatoribus anno tertio: die vicesima sexta mensis martii indictione
nona neapoli: Certum est nos sergium umilem ygumenum monasterii
sanctorum sergii et bachi asque theodori et sebastiani qui nominatur casapicta
situm in buridiarium. una cum cunta congregatione monachorum memorati
sancti et venerabilis nostri monasterii: A presenti die promtissima
voluntate cessimus et tradidimus tibi petro filio quondam domini basilii:
Idest integra domum qui fuit quondam drosu cui supra nomen somma thia
tua filia quondam domini leoni habii tui posita in anc civitate neapoli in
vico qui nominatur deposulum qui et armentario dicitur una cum aeribus et
aspectibus et cum gradis marmoreis et solareum et cum portione de curte
communi in quo est ecclesia sanctorum cosme et damiani et cum introitum
suum et omnibus sivi pertinentibus. et nobis pertinet per dispositum
quod fecit memorata thia tua cum quondam petro centimolario viro suo
quem et ipsum dispositum apud nos abemus. et coheret sivi ab uno latere
a parte horientis domum marie exadelfa tua. et a parte occidentis coheret
memoratus vicus pubblicus et a parte septemtrionis coheret domum tua. et
a parte meridiana coheret memorata curte commune: de qua nihil nobis
exinde aliquod remansit aut reservavimus nec in aliena cuiusque: persona
quod absit commisimus aut iam commictimus potestate: Ita ut a nunc et
deinceps memorata domum qui fuid memorate drosu cui sopra nomen somma
thia tua que ponitur in memorato vico qui nominatur deposulum cum aeribus
et aspectibus et cum gradis marmoreis et cum solareum suum et cum
portione de memorata curte commune et cum introitum suum et omnibus.
unde nihil nobis exinde remansit quatenus et per memoratas coherentias
tibi eos insinuavimus nos ut super legitur a nobis tibi sit cessum et traditum
in tua tuisque heredibus sint potestate quidquid exinde facere volueritis et
neque a nobis memorato sergio umile igumeno una cum cumta congregatione
memorati sancti et venerabilis nostri monasterii nec a posteris nostris
nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam exinde abeatis quacumque
requisitione aut molestia tan tu qui nominaris petro quamque
152
tuis heredibus per nullum modum nec per summissis personis in perpetuis
temporibus. et tu et tuis heredibus vos vobis exinde defensores essere deveatis
da parentibus et consortibus. nostris asque: omni nostra et de posteris
nostris damnietate pro eo quod exinde accepimus a te idest auri solidos
sex bythianteos sicut inter nobis comvenit. verumtamen promictimus tibi
ut si tibi tuisque heredibus necessum fuerit memoratus dispositum memorati
petri centimolarii et memorate drosu cui supra nomen somma iugales
tunc nos et posteris nostris tibi tuisque heredibus: eum at relegendum monstrare
deveamus ubicumque vobis necessum fuerit: Verumtamen stetit inter
nobis ut memorata domum cum omnibus sivi pertinentibus vite maroccie
filia memorate drosu cui supra nomen somma thia tua in sua sint potestate
tenendi et dominandi seu abitandi. et at suum transitum memorata domum
cum omnibus sivi pertinentibus ut super legitur in tua tuisque heredibus
rebertantur potestate quidquid exinde facere volueritis ut ita inter nobis
stetit: si autem nos aut posteris nostris quobis tempore contra hanc chartulam
cessionis ut super legitur venire presumserimus et in aliquid offensi
fuerimus per quobis modum aut summissis personis tunc componimus nos
et posteris nostri tibi tuisque: heredibus auri solidos triginta sex bythianteos
et hec chartula sit firma scripta per manus petri scriptoris discipulo domini
gregorii curiali et scriniarii per memorata nona indictione +
et hoc memorati sumus ut vos vobis et heredes vestris exinde defensores
exere deveatis et nos et posteris nostris exinde indemnes et securi
maneamus etiam ipsos solido nobis et at posteris nostris non queratis nec
tu nec tuis heredibus +
+ [....................] +
+ [................] + + [...................]
+ [................] +
+ ego gregorius filius domini marini rogatus a suprascripto ygumeno
et a suprascripta congregationes testi subscripsi et suprascripto solidos confessos
percepisse +
+ ego iohannes curialis rogatus a memorato ygumeno et a memorata
Congregatione testi subscripsi et memoratos solidos confessus percepisse +
+ ego iohannes filius domini leoni rogatus a suprascripto igumeno
et suprascripta congregatione testi subscripsi et suprascripto solidos confessus
percepisse +
|