17
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo tertio: sed
et romano magno imperatore eius filio anno sexto: die vicesima sexta
mensis magii indictione nona neapoli: horta est itaque intentio inter me
iohannem ummilem archipresbiterum hecclesie sancti andree. et te videlicet
pitru honesta femina filia quidem domini campuli cum consensum domini
stephani viri tui: de intentione que inter nos abuimus de regula que ego
quesi vobis de terre de sanctum petrum at paternum unde dicebat pars
mea quia semper dedidistis quecumque nominato genitor tuus nobis nominata
regula: et pars autem tua dicebat absit quia non est beritas quia nec ego
nec nominatus genitor meus da tempore quando illos venundedimus at illum
bulcanum vobis non dedimus nominata regula: unde multam altercationem
exinde abuimus iudicatum est exinde inter nobis ut iurare pars tua
nominate pitrum mihi et dicere quia da tempore quando illam venundedistis
at illum bulcanum nec tu nec nominatus genitor tuus non dedistitis nobis
nominata regula. nihisi unum annum per fortiam: et ego ponere tibi
exinde securitate: quod et factum est et hecce in presenti recepi a parte
tua nominate pitrum nominatum sagramentum dicente mihi ut superius atseruistis
et definivi exinde tecum et cum heredes tuos in omnibus: et amodo
et semper numqua presummo ego aut posteris meis nec nominata hecclesia
nostra sancti andree nec abeamus licentiam te aut heredibus tuis de nominatas
regulas exinde nec de nominatas terras querere per nullum modum nec
per nullum umanum arbitrium nec per summissis personis in perpetuis temporibus:
quia sic inter nobis stetit: si autem nos aut posteris nostris contra
ac chartula securitatis ut super legitur venire presumpserimus per quodvis
modum aut summissis personis tunc compono ego et posteris meis tibi
tuisque heredibus auri solidos quadraginta bytianteos et hec chartula securitatis
ut super legitur sit firmam: scripta per manum iohannis scriptoris
discipulo domini gregorii curiali et scriniarii per nominata nona indictione +
+ [......................] +
18
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascripto iohanne
archipresbitero testi subscripsi +
+ ego bitalianus filius domini mastali rogatus a suprascripto iohanne
archipresbitero testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini sergii rogatus a suprascripto iohanne
archipresbitero testi subscripsi +
+ ego gregorius Curialis et scriniarius post subscriptionem testium
complevi per nominata nona indictione +
|