Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.183 » Pag 282 - 284

1/2.183
282
284

282
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore . . . . . . . . . sed et constantino magno
Imperatore frater eius anno septimo decimo . . . . . Die vicesima tertia mensis
. . . . . . . octaba neapoli: Certum est nos sergium et leonem humiles presbyteris
custodes autem ecclesie vocabulo beate et gloriose dei genitricis semperque
virginis mariae domine nostre qui dicitur de domino reclausum sita
vero in vico qui vocatur danielis. una cum volumtate presentibus domini
gregorii et sergii germanis filiis quondam domini iohanni et maru honesta
femina filia quondam domini iohanni consensiente ad ea domino theodoro
viro suo et maria honesta femina filia quondam domini iohanni quinthi vicedomini
relicta quondam iohanni vicedomini hoc est exadelphis dominiis
memorate ecclesiae: A presenti die promtissima volumtate venumdedimus et
tradidimus vobis domino iohanni venerabili ygumeno monasterii sanctorum
sergii et baschi: qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario. Id est integras sex
uncias nostras iuris memorate ecclesie ex integrum fundum et de integra
corrigia de terra in uno coniunctum qui fuit quondam domine mariae honeste
femine qui fuit uxor domini iohanni quondam monachi vestri una
cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul cum introitum suum omnibusque
sivi pertinentibus. qui indivisas reiacet cum alias quattuor uncias
vestras quem emptas habetis a quidem iohanni et stephano germanis filii
quondam domini stauracii per chartulam comparationis et cum alias duas uncias
. . . . . . mariae honesta femina filia memorati stauracii. coherente sivi insimul
memoratam fundum cum memorata corrigia hab uno latere parte septemtrionis
fundum vestrum iuris memorati sancti et venerabilis vestri monasterii
et via communale qualiter inter hoc et memoratum fundum vestrum termines
finiuntur. et ex alio latere parte meridiana fundum et terra quidem
ursi pilari et fundum de illi saviniani. de uno capite parte horientis terra vestra
et monasterii sanctorum seberini et sossi ubi eorum venerabilia quiescunt
corpora sicuti inter se sepi exfinat. de alio capite parte hoccidentis
memorata via communalem. De qua nihil nobis ex ipsas sexuncias nostras
283
intus memoratas coherentias aliquod remansit aut reservavimus nec in alienam
personas commisimus potestatem. Ita ut ha nunc et deinceps memoratas
integras sex uncias nostras de memoratum integrum fundum et de memorata
integra corrigia de terra in uno coniunctum posita vero ad sanctum
petrum ad paternum una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul
cum introitum suum omnibusque sivi pertinentibus. unde nihil nobis exinde
remansit aut reservavimus quatenus sicut superius legitur a nobis vobis sit
venumdatas et traditas in vestra posterisque vestris sint potestatem queque
exinde facere volueritis semper liberam habeatis potestatem. et neque a nobis
memorato sergio et leonem humilis presbyteris cum volumtate memoratorum
dominiis memorate ecclesie neque a posteris nostris neque a memorata ecclesia
nostra neque ab istorum dominiis nec ab eorum heredibus nullo tempore
numquam vos memoratus dominus iohannes venerabilis ygumenus aut
posteris nec memoratus sanctus et venerabilis bester monasterius quod absit
habeatis exinde aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum
modum nec per summissis personas ha nunc et imperpetuis temporibus pro
eo quod impresentia accepimus a vobis exinde idest auri tari triginta in
omnem decisione seu deliberationem. Quia ita inter nobis combenit: Si autem
nos aut posteris heredibusque nostris quovis tempore contra hanc chartulam
venditionis ut super legitur venire presumpserimus et in aliquid offensi
fuerimus per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus
tibi tuisque posteris auri solidos viginti bithianteos: et hec chartula qualiter
continet firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis
per indictione memorata octaba +
Hoc signum + manus memorati gregorii et sergii germanis. signum +
manus memorate maru honeste femine cum volumtate memorati theodori viri
sui. signum + manus memorate marie honeste femine hoc est exadelphis
quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et memoratos tari
+ Ego sergius presbyter subscripsi + + ego leo presbiter subscripsi +
+ ego gregorius filius domini cesarii rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego iohannes filius idem domini iohanni tabularii rogatus a suprascriptas
personas testi subscripsi et memorati tari traditos vidi +
284
+ ego gregorius filius domini leoni rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi die et indictione memorata octaba +
Torna all'inizio