107
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno octabo decimo. sed et basilio magno
imperatore eius filio anno tertio. Die vicesima prima mensis februarii indictione
sexta neapoli. Horta est itaque intentio inter me iohannem filium
quondam sergii qui supra nomen caca in santo pro vice megalu de cinegia.
et te videlicet domino sergio venerabili igumeno monasterii sanctorum
sergii et baschi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridario. De questione quam
apud te facere visus sum. Propter terra bacua ubi prius domum fuit sita
intus distructo castro lucculano. coherente sivi hab uno latere parte horientis
terra bacua unde inter nobis intentionem habemus sicuti inter se parieti
exfinat: et ex alio latere parte hoccidentis et de uno capite parte septemtrionis
terra mea bacua qui fuit memorate megalu de cinegia. ut finit
inter se termine quem posuistis a parte horientis secum in parte hoccidentis
in secundo termine ab ipso secundo termine advolvit in parte meridiana
in medium parietem ubi fuit regia. a meridiana quoque partem terra vestra
bacua unde vobis iam securitate posui. De qua dicebat pars mea quia
memorata terra sicuti superius ea exegregavimus fuit ipsius megalu de cinegia
cui a vice ego havere videor. pars autem vestra asserebat ut memorata
terra sicuti superius ea exegregavimus propria esse de memorato sancto
vestro monasterio et quam vos quam pars ipsius vestri monasterii ea tenuistitis
et dominastitis per quadraginta annos et memorata megalu de cinegia
nec genitor eius ibidem minime habuissent dominationem infra quadragintam
annos. In hoc iudicatum est inter nobis ut de sex monachis vestris
qualis ego elixero unum ex eis quale vobis placueris mihi prebere sacramentum
dicentes mihi qualiter superius asseruistis ego autem ponere vobis
exinde securitate: nunc autem in presenti recepi a persona ex ipso monacho
vestro memoratum sacramentum et definivi exinde vobiscum in omnibus.
et neque a me memorato iohanne neque a meis heredibus nullo tempore
pro memorata terra bacua ubi prius domum fuit sita intus ipso distructo
castro lucculano sicuti superius ea exegregastis unde nunc vobiscum sacramentaviliter
108
definivi ut super legitur quod absit habeatis vos memorato
domino sergio venerabili igumeno aut posteris vestris nec memoratus sanctus
et venerabilis bester monasterius quacumque requisitionem aut molestia
per nullum modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis
temporibus. Insuper omni tempore ego et heredes meis heredes memorate
megalu de cinegia et heredes ipsius genitori sui et personas illas qui pro
vice eorum vos exinde quesierit vobis posterisque vestris exinde desuper
tollere debeamus nulla vobis mittentes hoccansionem. Quia ita inter nobis
iudicatum est: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc
chartulam securitatis ut super legitur venire presumserimus et minime
adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus per
quovis modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque.
vestris memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio auri solidos
duodecim bytiantheos. et hec chartula securitatis qualiter continet firma permaneat
imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis per indictione memorata
sexta +
Hoc signum + manus memorati iohanni quod ego qui memoratos ab
eo rogatus pro eum subscripsi +
+ ego theodorus filius domini cesarii rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri notarii rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
+ Ego gregorius filius domini sergii rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
|