Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.100 » Pag 105 - 106

1/2.100
105
106

105
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno octabo decimo sed et basilio magno
imperatore eius filio anno tertio die quartadecima mensis ianuarii indictione
sexta neapoli: Certum est me iohannem filium quondam domini petri a
presenti die promptissima voluntate: Venundedi et tradidi tivi stephano filio
quondam ursi presbiteri. Idest in integro omnem licerem meum de integra
una terra que nominatur graniarii sita in maranum quod est campese una
cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus qui mihi pertinet de exfundatum
qui coheret sivi ab uno latere terra tua et de alio latere coheret
terra de illi parti binaccia: et ab uno capite coheret terra de illi pantaleoni.
et ex alio capite coheret terra de illi baccarii Unde nihil mihi exinde aliquod
remansit aut reserbavi nec in alienam cuiusque personam quod absit commisi
aut iam committo potestate: et a presenti die et deinceps prenominatum
omnem licerem et pertinentia. mea de memorata integra terra que
nominatur graniarii sita in maranum quantum mihi exinde pertinet de exfundatum
et ex campese una cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus
a me tivi sit venundatum et traditum in tua tuisque heredibus sint potestate
habendi tenendi bindendi cedendi donandi commutandi seu at tuis
heredibus dimittendi seu cultandi et arbustandi vel quidquid exinde facere
volueritis av odierna die semper liberam habeatis potestate: et neque a me
memorato iohanne neque a meis heredibus nec a nobis personis summissis
nullo tempore numquam tu memorato stephano aut tuis heredibus quod absit
habeatis exinde aliquando requisitionem aut molestia per nullum modum
in perpetuum: insuper et ab omni homine omnique persona omni tempore
ego et heredes meis tivi tuisque: heredibus ipsa terra mea que mihi pertinet
de exfundatum cum omnibus sivi pertinentibus que tivi venundedi ut
super legitur in omnibus antestare et defensare debeamus: propter quod
accepi a te exinde in presentis in omnem decisione seu deliberatione idest
tari tres sicut inter nobis comvenit: si autem ego aut heredibus meis
contra anc chartulam venditionis ut super legitur venire presumpserimus per
quovis modum aut summissis personis tunc compono ego et heredes meis
106
tivi tuisque: heredibus auri solidos decem bythianteos et hec chartula ut
super legitur sit firma scripta per manus gregorii curialis et scriniarii per
memorata sexta indictione +
hoc signum + manus memorati iohannis ego qui memoratos pro eum
subscripsi et memorati tari confessus percepisse +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius post subscriptionem testium Complevi
per memorata sexta indictione +
Torna all'inizio