144
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno sexto set et niciforo et constantino
magnis imperatoribus anno tertio die vicesima prima mensis decembrii indictione
nona neapoli: Certum est nos petrum et iohannem cui super nomen
gennari germanis filiis quondam marini pecorarii et rosa iugales habitatoribus
in planuria maiorem: A presenti die promtissima voluntate promictimus
tibi domino stephano filio quondam domini leoni propter integra
superiora domui nostre quod est cammara antiquam qui est supra inferiora
cellareum domine pitru honeste coniugi tua posita intus anc civitatem
neapolis in regione summa platea una cum aeribus et aspectibus
simul cum introitum suum a parte de ille pischinis et omnibus sivi pertinentibus:
Unde repromictimus tibi ut si quobis tempore nos aut heredibus
nostris memorata integra superiora nostra cum introitum suum et omnibus
sivi pertinentibus ut super legitur at bendere aut at dare illos habuerimus
per quobis modum nos vel heredibus nostris tunc illos tibi tuisque heredibus
vendere aut dare debeamus in pretio ut fuerit atpretiatum a christianissimis
viris: quia ita nobis stetit si autem aliter fecerimus de his omnibus
memoratis per quovis modum aut summissis personis tunc componimus
nos et heredibus nostris tibi tuisque heredibus auri solidos viginti quatuor
bythianteos et hec chartula promissionis ut super legitur sit firma scripta
per manus petri scriptoris discipulo domini gregorii curialis et scriniarii per
memorata nona indictione +
Hoc signum + manus memorati petri et iohannis cui supranomen gennari germanis
quod ego qui memoratos ab eam rogatus pro eis subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ [......................................................]
[.............................] +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius Complevi per memorata nona
indictione +
|