112
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno octabo decimo: sed et basilio
magno imperatore eius filio anno tertio: die vicesima octaba mensis aprilis
indictione sexta neapoli: Certum est nos iohannem et stephano seu basilio
oc est uterinis germanis filiis quondam maroni habitatoribus in putheoli:
A presenti die promittimus tivi domino iohanni filio quondam domini domerii
propter quod tu memorato domino iohanne vendidistis at memorato
genitore nostro idest integra una terra qui nominatur at hagellu et modicum
de alia terra qui nominatur . . . . . . . . . . qui fuit de sanctum canicu
territorio putheolano per chartulam comparationis membranis scriptam quam
nos abemus et fecistis tu at memorato genitore nostro per memorata chartula
antestare et defensare quomodo memorata chartula continet: et quia
non potuistis nobis memoratas terras antestare et defensare quomodo memorata
chartula nostra continet quam tu at memorato genitore nostro fecistis
et benimus in combenientia dedistis tu nobis exinde pagatione quantum inter
nos combenit et fecimus nos exinde autores ut vos et heredibus vestris
exinde autores et defensatores exere debeamus et tu et heredes tuis indemni
et quieti maneatis et neque a nobis memoratis germanis neque a nostris heredibus
nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu memorato
domino iohanne aut heredes tuis quod avsit abeatis exinde aliquando
tempore quacunque requisitionem aut molestia a nunc et imperpetuis temporibus.
set ut superius diximus ut nos et heredes nostris exinde autores et
defensatores exere debeamus et tu et heredes tuis indemni et quieti maneatis
ut super legitur: quia ita nobis combenit: Si autem nos aut heredibus
nostris quobis tempore contra hanc chartulam ut super legitur benire
presumserimus et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut
summissis personis tuc componimus nos et heredibus nostris tivi tuisque
heredibus auri solidos viginti quatuor bythianteos et hec chartula ut super
legitur sit firma scripta per manum sergii scriptoris discipulo domini gregorii
curialis et scriniarii per memorata indictione +
hoc signum + manum memorati germanis quod ego qui memoratos hab
eis rogitus pro eis subscripsi +
113
+ ego aligernus filius domini leoni rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptis germanis
testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius Complevi per memorata sexta
indictione
|