|
61
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo nono sed et
romano magno imperatore eius filio anno duodecimo: die vicesima quarta
mensis augusti indictione quintadecima neapoli: Certum est me gregorium
surrentinum filium quondam iohannis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
A presenti die promptissima voluntate venundedi et tradidi vobis domino stephano
filio quondam domini leoni et domine pitru honeste femine hoc est
iugales: idest integras sexuncias meas de integra inferiora et superiora super
se una super alia constituta posita vero intus hac civitate neapolis in
vico qui nominatur virginum et cum aheribus et aspectibus suis simul cum
introitum suum a parte de memoratum bicum publicum et omnibus sivi
pertinentibus pertinente mihi a quidem domino iohanne monacho dudum
domino meo unde nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in
aliena cuiusque persona quod absit commisit aut iam committo potestate: qui
et coheret sivi a parte horientis memoratus bicus publicus unde ibidem introitum
abere debeatis . . . . . . a parte de memoratum bicum vos portas aperire
debeatis. et . . . . . . coheret domus leoni de pacificum et a parte occidentis
. . . . . . vestra memoratis iugales et a parte septentrionis coheret alias sexuncias
ex ipsa inferiora et superiora super se de quidem boni de loco qui
nominatur luscanum quod est in longum divisa et est omni tempore ad
equale mensura unde nihil nobis exinde aliquod remansit aut reserbavimus:
set a presenti die et deinceps a nobis vobis sit venumdatum et traditum in
vestra vestrisque heredibus sit potestate quidquid exinde facere volueritis
et neque a nobis neque a nostris heredibus nec a nobis personis summissis
nullo tempore numquam vos, aut heredibus vestris quod absit abeatis exinde
quacumque requisitione aut molestia a nunc et in perpetuis temporibus insuper
et ab omni omine omnique persona omni tempore nos et heredes
meis vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus antestare et defensare debeamus:
propter quod accepimus a vobis exinde in presentis idest auri solidos
octo bythianteos sicut inter nobis combenit: verumtamen promittimus vobis
ut si vos aut heredibus vestris gradas facere volueritis licentiam abeatis a
62
parte de memoratum bicum publicum et faciatis vobis a parte de ipsum
vicum portas quale vobis placuerit: quia sic nobis stetit: si autem aliter
fecerimus de his omnibus memoratis per quovis modum aut summissis personis
tunc componimus nos et heredes meis vobis vestrisque heredibus auri
solidos duodecim bythianteos et hec chartula venditionis ut super legitur
sit firma scripta per manum iohanni curialis per memorata quintadecima indictione +
hoc signum + manus memorati gregorii. hoc signum + manus nominate
oranie hoc est iugales quod ego qui nominatos pro eis subscripsi et
nominatos solidos confessus percepisse +
+ ego leo filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego leo filius domini anastasii rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi, et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego bitalianus filius domini mastali rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego iohannes Curialis qui post subscriptionem testium Complevi et
absolvi die et indictione memorata quintadecima +
| |