92
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno sextodecimo. sed et basilio
magno imperatore eius filio anno primo. Die vicesima quinta mensis augusti
indictione quarta neapoli. Certum est me anna humilem monacha filia
quondam domini niceta et quondam domine theodonande honeste femine
iugalium personarum A presenti die promptissima voluntate pro domini
ammore et redemptionis anime mee offero et trado vobis domino sergio
venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus
es in monasterio beatorum theodori et sebastiani qui appellatur
casa picta situm in viridario et per vos in eodem sancto et venerabili
vestro monasterio. IDest integra portione memorate genitrici mee ex integrum
casalem situm in loco qui vocatur quarto pittulum quod est foris
flubeum vel ubicumque foris flubeum habere videor insimul cum arvoribus
fructiferis vel infructiferis et cum introitas earum omnibusque eis generaliter
pertinentibus qui indivisa reiacet cum portionibus heredes quondam
domini iohanni et domine megalu honeste femine germanis thiis meis. De
qua nihil mihi exinde remansit aut reservavi nec in aliena persona commisi
potestatem: et ha nunc et deinceps in vestra vestrisque posteris sint
potestate queque exinde facere volueritis. et neque a me memorata anna
monacha neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memoratus
dominus sergius venerabilis igumenus aut posteris vestris nec memoratus
sanctus et venerabilis bester monasterius quod absit habeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum nec per
summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Quia ita mihi
complacui: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc
chartulam offertionis ut super legitur venire presumpserimus per quovis
modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque vestris
memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio auri solidos viginti
bythianteos: et hec chartula qualiter continet firma permaneat imperpetuum.
scripta per manus iohannis curialis per indictione memorata quarta +
Hoc signum + manus memorate anne monacha quod ego qui memoratos
ab ea rogitus pro ea subscripsi +
93
+ [..............................................................]
[......................] +
+ ego theodorus filius domini aligerni rogatus a suprascripta anna
monacha testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascripta anna
monacha testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
quarta +
|