Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.105 » Pag 116 - 118

1/2.105
116
118

116
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro niciphoro magno Imperatore anno secundo: Die vicesima
prima mensis septembrii indictione octaba neapoli. Dispositum factum a me
anna filia quondam . . . . . . . . . . . . . . . . . qui cognominabatur de maria de
pacifica relicta autem quondam leoni. de loco qui nominatur . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . quod est iuxta pumilianum foris arcora dudum aqueductus
una cum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . subdiaconi filii mei. et ipse pro
vice sua et pro vice marie et munde et iohanni filia . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . esse videor. de omnem meam et memorati viri mei hereditate
seu substantia qualiter . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
vero firmum et stavilem permaneat imperpetuum: primum omnium dispono
ut ad die quam oviero . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . filiis et filias meis
pro anima mea idest auri solidos quinque bythianteos per manum domini
sergii venerabilis ygumeni monasterii sanctorum sergii et baschi qui nunc
congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridario. et distribuant eos pro anima mea in oc
hordine in primis abeat sivi ex eos solidos duos et scribant nomini meo
in sacros dypticos ipsius monasterii. et in quantum potuerit ponat me in
chartulis sancti thome et in chartulis sancti archangeli ad signa. reliqui
vero per pauperos fratrum christi ubi ipse melius previsus fuerit. nam si
memoratis filiis et filias meis ad eum dilationem miserint predictos solidos
dandi tunc licentiam et potestatem habeat predictus ygumenus appreendere
et venumdare ex ipsa omne mea substantia ubi voluerit tantum
autem unde ipsos quinque auri solidos bythianteos tollere baleat et distribuant.
eos pro anima mea qualiter superius legitur. et cui vendiderit
firmum et stavilem permaneat imperpetuum: Dispono integra domum mea
et memorati viri mei positam vero intus cesareum regione thermense una
cum inferioribus et superioribus aheribus et aspectibus simul cum introito suo
omnibusque. sivi pertinentibus ut sit donata eidem petri subdiaconi et iohanni
filiis meis eorumque propriis heredibus in eorum vicibus super omnes ipsorum
portionibus. In eo enim tenore ut si quis ex ipsis filiis meis masculis
117
aut eorum filiis filiabus ac nepotes ipsorum ovierit infra etate aut
sine proprium heredem de bera uxore et viro tunc de memorata integra
eorum donatione uni alteri inter se eorumque propriis heredibus moriatur
si fuerit infra etate gratis si vero legitime fuerit detur pro eius anima
medietatem pretium de quod ipsa eius portio exinde appretiata fuerit a
christianissimis viris. et si memoratis filiis meis aut eorum filiis filiabus ac
nepotes ipsorum totis ovierint sine proprium heredem tunc memorata integra
eorum dotione rebertantur ad memoratas filias meas feminas earumque
propriis heredibus si fuerint infra etate gratis si vero legitimi fuerint
detur pro illorum anime in memorato monasterio medietatem pretium. de
quod appretiata fuerit a christianissimis viris. reliqua vero omnem meam
et memorati viri mei hereditate seu substantia de intus et foris omnibusque.
eis pertinentibus sint de memoratis filiis et filias meis. et dividant
sivi illut inter se in quartam partem: In eo enim tenore ut si quis ex eis
vel ex eas aut eorum filiis filiabus ac nepotes ipsorum ovierit infra etate
aut sine proprium heredem de uxore et viro tunc de reliqua omnia memorata
uni alterii inter se eorumque propriis heredibus moriantur si fuerit
infra etate gratis si vero legitime fuerit detur pro eius anima in memorato
monasterio medietatem pretium de quod ipsa eius portio appretiata
fuerit a christianissimis viris. et si quod deus fieri non permittat et
memoratis filiis et filias meis aut eorum filiis filiabus anc nepotes ipsorum
totis ovierint sine proprium heredem tunc memorata omnia mea et memorati
viri mei hereditate seu substantia de intus et foris omnibusque eis
pertinentibus rebertantur et sit offertum pro mea et memorati viri mei pariterque
ipsorum anime in memorato monasterio: Iungendi minuandi de
omnibus memoratis sibe de totum vel ex parte omnibus vite meae in mea
reserbavi potestatem qualiter facere voluero: Habeat sancta neapolitana
ecclesia pro luminaria absque iniuria tremisse unum neapolitanum: Si
quis autem de heredibus meis aut alia quabis persona parba aut magna
quovis tempore contra hunc meum dispositum ut super legitur venire
presumserit per quovis modum aut summissis personis tunc componat ipse et
heredes eius ad partem qui eum observaverit eiusque heredibus auri solidos
quinquaginta bythianteos: et hec meum dispositum qualiter continet firmum
permaneat imperpetuum: scriptum quoque per manum gregorii scriptoris
filio domini iohanni curialis per indictione memorata octaba +
118
Hoc signum + manus memorate anne quod ego qui memoratos pro
eam subscripsi +
+ ego petrus subdiaconus subscripsi +
+ ego iohannes scriptor rogatus a memorata genetrice et filio testi
subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis dudum scriptor post subscriptionem unum
testium et post defunctione sergii filio petri et stephano filio marini qui in
schedule uius dispositi scripti sunt Complevi et absolvi per ista in qua
sumus tertiadecima indictione +
Torna all'inizio