Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.177 » Pag 270 - 270

1/2.177
270
270

270
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno imperatore anno nonodecimo: sed et constantino magno
imperatore frater eius anno sextodecimo: die octaba mensis: magii indictione
septima neapoli: Merissi divisionis facta a me urso filium quondam iohanni
abitante de loco qui nominatur: nepetianum super clibu de galloro: de una
petia de terra nostra: posita: in memorato loco nepetianum: quam ego divisi
in tertiam partem: inter me et vos bidelicet leone thio meo filium quondam
tauri: et gregoria filia quondam lupi conius tua memorati leoni: thio meo:
de qua tetigit: in ista portione secunda te memorato leone: idest portio ex
ipsa terra quod est in media loca: inter portione prima qui est a parte occidentis:
et inter portione tertia qui est a parte horientis: sicuti inter ista
portione et portione prima et tertia terminis exfinat: hec vero portio cum
arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: Vias vero ubi
necessa fuerit dandi inter novis nostrisque heredibus exinde dare deveamus
cumque necessum fuerit: quia ita nobis placuit: et pars qui se retornare
presumserit: de is omnibus memoratis per se aut per summissis personis:
tunc componat pars ipsius infidelis et suis heredibus: at partem fidem serbantis
eiusque heredibus: auri solidos duodecim bytianteos: et hec merissi
divisionis ut super legitur: sit firma scripta per manu leoni curialis per memorata
septima indictione + hoc signum + manus memorati ursi: hoc signum
+ manus memorati leoni: signum + manus memorata gregoria quod
ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini ursi testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini iohannis monachi testi subscripsi +
Torna all'inizio