Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.92 » Pag 88 - 89

1/2.92
88
89

88
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno quintodecimo. sed et basilio
magno imperatore eius filio anno primo. Die sexta mensis septembrii indictione
quarta neapoli. Adibere itaque visus fuit quondam dominus leo vir
meus videlicet anna religiosa femina filia quondam domini iohanni monachi.
tibi videlicet drosu qui supra nomen maria dilecta nepoti mea filia
quondam vone memorie domini leoni kaietani cognati mei coniux presenti
domini maraldi langobardi. idest auri solidi viginti unum bytianteos in cantum
pro portione sua suprascripti domini leoni viri mei. de auri solidos
quadraginta duos bythianteos. quem quondam domina maria avia tua
suprascripta drosu prestavit ad quondam domina eupraxia honesta femina
socera mea. pro quibus placuit adque combenit inter nobis: et a die presentis
dedi et tradidi tibi pro suprascriptis viginti unum auri solidos bythianteos
in cantum. Idest integra medietate que fuit suprascripti viri mei
ex integra una terra posita vero ad sanctum donatum ad felice quem
detinet marinus de iohanne de curilianum. una cum arboribus fructiferis vel
infructiferis simul cum introitum suum omnibusque sivi pertinentibus. qui
indivisus reiacet cum alia medietate que tibi dedi aligerno cognato meo.
Coherente sivi insimul suprascripta terra hab uno capite parte horientis
terra sancti benedicti. et habet ibi de latitudine passi viginti et de alio capite
parte occidentis via publica et habet tibi de latitudine de fravia passi
quadragintadui. de uno latere parte meridiana est via publica et abet de
longitudine passi centumvigintitres secus iam dicta via. et quomodo volbit
in gamma a parte septemtrionis iuxta terra maraldi et de consortibus suis
et abet ibi passi viginti quatuor et abinde iterum volbit in parte horientis
et sunt passi quinquagintaseptem. et ex alio latere parte septemtrionis terra
heredum quondam domini landelpandi et habet de longitudine passi centumoctuaginta.
insimul vero suprascripti passi sunt mensurati ad passum
ferreum sancte neapolitane ecclesie. de qua nihil mihi ex ipsa medietate ex
ipsa integra terra aliquod remansit aut reserbavi nec in alienam personam
commisi potestate. et a nunc deinceps a me tibi sit data et tradita in tua
89
tuisque heredibus sit potestate queque exinde facere volueritis. et neque a
me suprascripta anna religiosa femina neque a meis heredibus nullo tempore
numquam tu suprascripta drosu qui supra nomen maria dilecta nepoti
mee aut heredes tuis quod absit habeatis exinde aliquando quacunque requesitionem
aut molestia per nullum modum nec per summissis personis
a nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore ego et heredes
meis tibi tuisque heredibus suprascripta medietate mea qui fuit suprascripti
viri mei ex ipsa terra ut super legitur ab omnis omnine omnique persona
in omnibus antestare et defensare promittimus imperpetuum eo quod mihi
meisque heredibus dimisistis suprascriptos viginti unum auri solidos bythianteos
in omnem decisionem seu deliberatione quia ita inter nobis combenit:
Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra hanc chartulam
ut super legitur venire presumpserimus et minime adimpleberimus
hec omnia suprascripta per quolibet modum aut summissis personis tunc
componimus tibi tuisque heredibus auri solidos quinquaginta bythianteos:
et hec chartula ut super legitur sit firma. scripta per manum iohanni scriptoris
discipulo domini gregorii primarii scribere rogavi die et indictione
suprascripta quarta +
hoc signum + manum suprascripte anne religiosa femina quod ego qui
suprascriptos ab eas rogitus pro eas subscripsi +
+ ego iohannes filius domini leoni rogatus a suprascripta anna testi
subscripsi+
+ ego sergius filius domini ursi rogatus a suprascripta anna testi subscripsi+
+ ego iohannes medicus rogatus a suprascripta anna testi subscripsi+
+ ego gregorius primarius huius civitatis neapolis post subscriptionem
testium et suprascripti iohannis scriptoris discipuli mei manum mea propria
Complevi et absolvi die et indictione suprascripta quarta +
Torna all'inizio