Andreas Strumensis: Passio Arialdi

146


crebro appareret, in locum tertium eundem asportari facit. Videns igitur
quod non posset sanctum occultare corpus nec sub terra neque super
terram, quia illud ubique lux eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia
circa ipsum innecti et in profundum laci dimergi. Verumtamen ibi,
ubi est proiectum, tanta est aquae altitudo, sicut didici a viris illius loci, ut
vix fune centum cubitorum quisquam possit fundum attingere. Nam idem
lacus pro sui magnitudine Maior nuncupatur et plus quinquaginta milibus
in longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul dubio immanesque
sunt pisces, ut per tres menses facile devorarent quot in eadem parrochia
sunt pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerunt peracta, de
illo haesitatio et altercatio ubique erat non parva: alii dicebant quod esset
mortuus, alii quod in vinculis clam detineretur. In cuius amorem tunc sic
omnis populus est accensus, ut cuncti se sub iureiurando constringerent,
quatenus illum aut habituri essent vivum sive mortuum, aut pro ipso ad
mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens, cuius causam ipse patefecerat,
nec illum passus est a pisce contaminari nec in laci profundo occulte
morari.
23. Transactis namque mensibus decem, quidam vir fidelis, nomine
Algisius, per urbem coepit anxie discurrere dicens: << Nuper in die inventionis
sanctae crucis, mei causa negotii, iuxta litus transibam laci Maioris.
Et ecce aquila eadem supervolitabat litora, cetera expellens volucria. Quod
ut viderunt pastores qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine coeperunt
currere, cum quibus cucurri et ego. Et ecce beatissimus Arialdus, ex aqua
proiectus, ibi integer, praeter octo membra quae ei erant cum ferro amputata,
iacebat, mirifice candidus. Quem ego videns, optime illico agnovi hisque
qui aderant lacrimabiliter omnibus dixi: «Videte - inquam - ut hic
salvus sit, quia iste est beatus Arialdus, quem maestus universus quaerit
populus». Dum enim ibi aliquantulum moraremur, subito de arce Arona

Torna all'inizio