7 Passiuum est quod ex actiuo nascitur sumendo r et semper significat
passionem, preter supradicta, et solet coniungi ablatiuo
cum "ab" uel "a", ut "abstineor a te", "imperor ab illo". 8 Datiuo
etiam iungitur, ut "seruor tibi". 9 Accusatiuo quoque iunguntur
passiua, sed figurate, tripliciter: uel cum totum pro parte pati significatur,
ut "truncatur manum", uel cum ipsum passiuum ad
agentem refertur, ut "pascitur miseros artus", uel quando per diuersas
res fieri solet passio, ut "doceor gramaticam uel dialecticam".
10 Commune uerbum est quod una terminatione, id est
passiua, tam actionem quam passionem significat, ut "criminor",
"osculor", "amplector", et multa alia apud antiquos. 11 Hec tria, id
est actiua, passiua et communia, certam et prefinitam habent
significationem; neutra uero et deponentia, uariam. 12 Neutra
enim generali nomine sunt que in o desinentia, sicut actiua, non
faciunt ex se passiua, quamuis uarias habeant significationes. 13
Quedam enim ex his uim habent actiuam, ut "facio te", "calefacio
te", "officio tibi", "noceo tibi", quedam passiuam, ut "uapulo a te",
|
|