Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 42


Capis poculi genus, dictum a capiendo.
Capsae a Graeco appellantur; has illi kamptras dicunt.
Capital facinus, quod capitis poena luitur.
Capronae equorum iubae in frontem devexae, dictae quasi
a capite pronae.
Capidulum genus vestimenti, quo caput tegebatur.
Caprae dictae, quod omne virgultum carpant, sive a crepitu
crurum. Unde et crepas eas prisci dixerunt.
Cuppes et cupedia antiqui lautiores cibos nominabant; inde
et macellum forum cupedinis appellabant. Cupedia autem a
cupiditate sunt dicta, vel, sicut Varro vult, quod ibi fuerit
Cupedinis equitis domus, qui fuerat ob latrocinium damnatus.
Caprunculum vas fictile.
Curatores dicuntur, qui pupillis loco tutorum dantur; sive
illi, qui rei frumentariae agrisve dividendis preapositi sunt.
Curia locus est, ubi publicas curas gerebant. Calabra curia
dicebatur, ubi tantum ratio sacrorum gerebatur. Curiae etiam
nominantur, in quibus uniuscuiusque partis populi Romani
quid geritur, quales sunt hae, in quas Romulus populum
distribuit, numero triginta, quibus postea additae sunt quinque,
ita ut in sua quisque curia sacra publica faceret feriasque
observaret, hisque curiis singulis nomina Curiarum virginum
inposita esse dicuntur, quas virgines quondam Romani
de Sabinis rapuerunt.
Curriculo pro cursim ponebant. Plautus (inc. frg. 17): “Licet”,
inquit, “vos abire curriculo”.
Curriculus deminutivum est a curru.
Curtilacum appellatur a Curtio , qui eo loco in profundissimum
se ob salutem Romani populi proiecit hiatum.
Curionium aes dicebatur, quod dabatur curioni ob sacerdotium
curionatus.

Torna all'inizio