Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 52

Ep. 19


solum inter multa incommoda sed et pericula aggressi sumus.
Et peruenisse quidem potuissemus, si ducatum eo tempore, eo loco
quo constitutum erat ex uestra parte habuissemus. Cum autem
ex ipsa suspensione nostrae profectionis regi in Italiam properanti
ad nos perueniendi daretur occasio, uicti eius humilitate et
multimoda penitudinis exibitione, ab anathematis uinculo
absolutum in gratiam communionis eum recepimus, de cetero
nichil secum statuentes nisi quod ad cautelam et honorem omnium
uestrum fore putauimus.
Cumque Langobardorum episcopi totius negocii summam ad
communem conuentum et prudentiae uestrae consultationem
reseruatam esse cognoscerent, nec de suis culpis ea quam sperabant
impunitate absolutionem consequi potuissent, quantam
superbiam quantosque maliciae conatus contra nos adorsi sint
ad dicendum quidem triste, ad audiendum est abhominabile, cum
illi qui in aecclesia Dei columpnae esse debuerunt non modo
in compage corporis Christi nullum locum teneant sed pertinaciter
impugnatores et quantum ad se destructores existant. De rege
uero, ut in his quae nobis promisit simpliciter aut obedienter
ambulauerit non multum letari possumus, praesertim cum ex
eius praesentia pessimi quique contra nos et apostolicam sedem
plus audaciae quam terroris pro perpetrata iniquitate habeant.
Inter hec uestra consilia expectantes tandem per filium nostrum
Rapotonem, quem ad uos misimus, hoc uos uelle et postulare
cognouimus, si quomodo ad partes uestras transire possimus,
atque id ut cautius fieri possit cum regis consilio et adiutorio
agere studeamus. Nos itaque, sicut uobis mandauimus, uestrae
uoluntati atque consiliis in omnibus secundum beneplacitum
Dei satisfacere cupientes, id ipsum per nuncios nostros cum rege
statuere atque coaptare operam damus. Verum quo animo ipse
nobis et uobis in hac causa consentire debeat, ante missionem
huius legationis, quoniam rex a nobis longe distabat, praenoscere
non potuimus, sed mox ut cognouerimus uobis intimare non
tardabimus.
Scitote igitur quoniam haec est uoluntas et desiderium nostrum,
ut uel consensu regis uel si eo nolente fieri possit ad uos pro
communi utilitate et salute omnium uestrum pertranseamus. Quod
si, peccatis et prauorurn studiis obstantibus, fieri nequiuerit,

Torna all'inizio