aquas transire. Quicumque ergo cupit heriditare gratiam, dimittat  
servitutis legem et ad libertatem se conferat, tamen ne libertatem  
in peccandi occasionem accipiat. 
4. Puto hoc vetus esse traditio et non a modernis adinventa. 
Servitus enim nigri est, non coloris sed affectionis, caritas albi. Et 
ne putes vestimentorum distantiam a semetipsis sibi, hos vel illos 
adinvenisse, et non potius suggerente Spiritu. Unde in archa Noe 
corvum et columbam fuisse, et utrumque preceptum pariter accepisse,  
sed non equaliter obedisse; habes etiam quod columba ramum 
olive attulit, quod corvus non fecit, qui egrediebatur, inquit, et non 
regrediebatur, donec siccarentur aque super terram. Non solum autem,  
sed et magno illi prophete Helie corvi a principio obediebant, 
in fine mulier sareptena. Hec, quia columbe formam non habuit, 
demonstratur in fructu, nam oleum se habere, et si parum, testata 
est. Quare? Quia et ramum olive columba detulit, et in columbe 
specie Spiritus sanctus super Christum baptizatum descendit. Et 
quid de eo Dominus dixit a Jordane regressus? «Spiritus, ait, Domini  
super me, eo quod unxerit me». Erat ergo mulier illa columba, 
que oleum in vase servaverat. Porro Benedicto nostro, cui corvus 
obtemperabat aliquandiu, venit et ipse aliquando ad columbam. 
Hanc vero fuisse columbam quis negare audebit, cum visa sit «in 
columbe specie celi secreta penetrare?» Hoc de rebus. Maius autem 
aliquid portendunt tempora ipsa: nempe, Noe primo habuit agere
  |  
  |