Et corpus beati Barnabe apostoli et evangelium Mathei, scilicet eius stilo conscriptum,
reperiuntur.
Anno Domini CCCCXCII. Anastasius aput Constantinopolim regnavit XXVI an[nis].
Qui Euticianam sapuit heresim, dicens [non] duas in Christo naturas, deitatis et humanitatis.
Huius temporibus sedit Anastasius Rome; a cuius communione multi clerici discesserunt,
eo quod conmunicasset Ferino, qui conmunicaverat Acatio. Post quem duo pape fuerunt
electi, Symachus et Laurentius; unde post multa facta homicidia Symachus obtinuit. Qui firmavit
in festis cantari Gloria in excelsis Deo, et habitacula pauperibus instituit et episcopis
exulantibus necessaria ministravit. Aput Affricam increbrescente per Transmundum
Guandalorum regem Arriana perfidia, catholice clauduntur ecclesie, CXX episcopi religantur
in Sardiniam, quibus papa Symachus cottidiana subsidia ministravit. Inter has procellas beatus
Fulgentius scientia floruit. Sed quidam Arrianus, dum corpus aquis balnearibus ablueret, indigna
quedam verba de sancte trinitatis fide protulit, et ilico celitus iaculo ignito visibiliter emisso
conbustus est. Dum quidam alius Arrianus quendam baptizaturus diceret: “Baptizo te in nomine
patris per filium in spiritu sancto”, aqua statim evanuit; quod videns baptizandus ad catholicos
ivit et baptismum in catholica forma et fide suscepit. Symacho pape successit
Hormisda, qui clerum conposuit et Eunodium Ticinensem episcopum Constantinopolim misit, ut
Anastasium reduceret ad catholicam fidem. Cuius monita sprevit, et ne alicubi reciperetur,
per totam Greciam precepit; demum fulminatus est.
Anno Domini CCCCCXVIIII. Iustinus aput Constantinopolim regnavit an[nis] VIIII.
Ad hunc quoque misit Hormisda papa virum sanctitate precipuum Germanum Capuanum episcopum
pro fidei redintegratione, qui digne susceptus est et fidem solidavit. Hoc tempore
aput Affricam catholica reformatur ecclesia. Nam defuncto Transmundo rege Arriano
successit Hyldericus filius eius ex captiva filia Valentiniani principis ortus; quem pater moriens
voluit astringere, ne catholice faveret ecclesiae. At ipse priusquam regni iura susciperet,
universos episcopos in exilium missos restituit et catholicam ecclesiam in Affricam reformavit,
que LXIIII an[nis] fuerat destituta. Iustinus similiter aput Orientem cepit satagere,
ut hereticorum nomen extingueretur. Quod cum Theodoricus rex adhuc in Ytalia vivus, Arriana
lue pollutus, audisset, Iohannem papam, qui Hormisde successerat, ad Iustinum dirigit interminans,
quod, nisi hereticis suas redderet ecclesias, universos Ytalie populos occideret. Iohannes
Constantinopolim ingrediens, turbis occurrentibus ei, in conspectu populi ceco lumen reddit
supplicanti. Hic itaque de sua suorumque salute sollicitus magnis fletibus Iustino supplicat,
ut sue legationis seriem, licet iniustam, accipiat, ut Ytaliae periturae consulat; annuit
|
1
5
10
15
20
25
30
|