Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 412


ARTICULUS 2
Utrum ordo caritatis sit attendendus secundum affectum,
vel secundum effectum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ordo caritatis non sit attendendus secundum affectum, sed
secundum effectum tantum. Sicut enim prima veritas, cui innititur fides, est una
in omnibus; ita summa bonitas, cui innititur caritas, una est. Sed fides aequaliter
certa est de omnibus quae ex fide creduntur. Ergo et caritas aequaliter afficitur
ad omnia quae ex caritate diligit.
2. Praeterea, actus mensuratur secundum rationem obiecti. Sed quamvis plura
sint quae ex caritate diliguntur, tamen in omnibus est una ratio dilectionis, scilicet
divina bonitas, quae est obiectum caritatis. Ergo ad omnia quae ex caritate
diliguntur est aequalis affectio.
3. Praeterea, quanto aliquis ad alterum magis afficitur, tanto maius bonum ei
desiderat. Sed omnibus quae ex caritate diligimus, idem bonum optamus, vel de
habito complacet nobis, scilicet vita aeterna. Ergo aequali affectione omnes
diliguntur.
4. Praeterea, ordo caritatis est in praecepto. Non autem est in praecepto quantum
ad affectum: quia dum exhibeam unicuique quod sibi debeo, etiam si sine
affectu faciam, non sum reus praecepti. Ergo ordo caritatis non attenditur
secundum affectum tantum.
5. Praeterea, ubi est maior affectus, est etiam maius meritum: quia meritum
secundum radicem caritatis mensuratur. Sed non magis meretur homo in dilectione
propinquorum quam aliorum, vel etiam sui ipsius quam aliorum. Ergo
ordo amoris non est accipiendus secundum affectum.
SED CONTRA, Gregorius dicit, quod probatio dilectionis est
exhibitio operis. Si ergo secundum effectum est ordo, oportet quod etiam sit
secundum affectum.
Praeterea, bonum est obiectum caritatis quantum ad affectum. Sed ordo caritatis,
ut dictum est, art. praec. in corp., attenditur secundum diversitatem bonorum.
Ergo caritas habet ordinem non solum secundum effectum, sed etiam
secundum affectum.
Praeterea, sicut caritas principaliter respicit affectum, ita beneficentia respicit
effectum. Si ergo ordo esset solum secundum effectum, non esset haec ordinatio
caritatis, sed solum beneficentiae; quod est contra auctoritatem Canticorum in
littera inductam.

Torna all'inizio