Quoniam  significat non solum id quod quia, sed etiam id  
quod postquam; hac de causa, quod Graecum oti utriusque  
significationem optinet.  
 Quod  significat etiam aliquid, praeterquam quod in usu fere  
est, et Graeci dicunt ti.  
 Quinque genera  signorum observant augures: ex caelo, ex  
avibus, ex tripudis, ex quadripedibus, ex diris.  
 Rufuli  appellabantur tribuni militum a consule facti, non  
a populo; de quorum iure quod Rutilius Rufus legem tulerit,  
Rufuli, ac post Rutili sunt vocati.  
 Runa  genus teli significat. Ennius (Ann. 589): “Runata  
Recedit”, id est proeliata.  
 Ructare , non ructari dicendum est. Flaccus: “Videtis alios  
ructare ac respuere pulcherrima superbia.” Cicero tamen  
ructaretur dixit. 
  |  
  |