Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 25


Phetonte sollicitet aut inflammet, etiam ut casum volantis Ycari velim
pennis debilibus imitari sub illa fiducia pulcerrima et secura, quod sum Iohannes
ex nomine, qui gratia Dei dicitur et per aquilam in astra conscendere
consuetam egregie designatur. Non sic, domine, non sic, cum sacre scripture
dicat auctoritas: altiora te ne quesieris et fortiora te nullatenus perscrupteris
ac etiam cum spiritus ipse visibilis et industria michi suggerat naturalis, quod
iocosi discursus affectio non consurgat in lepore, si quando blandam vel
iocundam faciem videat in leone, nec pennas in volatum mitis columba explicet,
si forte sui avidus in excelso se giret aere accipiter animosus.
4.
IORDANUS
Magistro Iohanni de Capua domini pape notario Iordanus sancte Romane
ecclesie vicecancellarius et notarius salutem etc. Genna, que ianitoris celestis
genuit successorem, eius nunc filia, eum modo patrem cito suscipiet eritque
utrique par gaudium, quia simul similem causam exultacionis habebunt.
Illa letabitur, quia in isto et filium amplectetur et patrem; gaudebit et iste,
quia in ea et matrem et filiam recognoscet. Sicque alterius ad alterum geminabitur
amor in Genna, dum in isto et filii et patris, in ea vero et matris
et filie mutuo ibi exuberabunt affectus, ex quibus nimirum consurget gaudium
cumulus gaudiorum. Si ergo dominum in hiis partibus videre proponitis,
convenientius fore creditur quod inibi suam presentiam adeatis, ut devote visitacionis
obsequio et matrem in filio et in patre filiam honoretis.
5.
IOHANNES
Domino fontis argentei eloquencie rethorice iugiter efusivi devotus I. de
Capua quiete salutis et vite delectabilis incrementa. Terram amenitatis ac
ubertatis insciam et a cunctorum fere laudibus alienam, que nomine patris et

Torna all'inizio